Charter Document - 04970008
Charter Number: | 04970008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Johannes comes Montisfortis notum facimus quod nos inspeximus litteras bone memorie domini Almarici karissimi patris nostri in hec verba [] Nos vero pro remedio anime dicti patris nostri antecessorum et successorum nostrorum necnon et pro remedio anime nostre et uxoris nostre predictam elemosinam karissimi patris nostri augmentavimus de quadraginta arpentis terre arabilis contiguis terre quam dedit eis idem pater noster Retinemus autem in predictis omnibus de consensu et voluntate predictorum abbatis et conventus omnem magnam justiciam que pertinet ad baronem et ipsi anniversarium nostrum et uxoris nostre annuatim facere tenebuntur Et ut ista donatio robur firmitatis optineat presentes litteras sigillo nostro fecimus confirmari Datum anno Domini MCC quadragesimo octavo mense junio
Markups
Names Markup:
Johannes comes Montisfortis notum facimus quod nos inspeximus litteras bone memorie domini Almarici karissimi patris nostri in hec verba []embed Nos vero pro remedio anime dicti patris nostri antecessorum et successorum nostrorum necnon et pro remedio anime nostre et uxoris nostre predictam elemosinam karissimi patris nostri augmentavimus de quadraginta arpentis terre arabilis contiguis terre quam dedit eis idem pater noster Retinemus autem in predictis omnibus de consensu et voluntate predictorum abbatis et conventus omnem magnam justiciam que pertinet ad baronem et ipsi anniversarium nostrum et uxoris nostre annuatim facere tenebuntur Et ut ista donatio robur firmitatis optineat presentes litteras sigillo nostro fecimus confirmari Datum anno Domini MCC quadragesimo octavo mense junio