Charter Document - 04961137

Charter Document - 04961137


Charter Number: 04961137
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1229
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Johannes de Alneolo miles notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod Margareta abbatissa Portus Regii totusque ejusdem loci conventus exitus et redditus duarum bovetarum terre que site sunt in territorio de Voisia quas ego dederam eisdem monialibus in perpetuam elemosinam Balduino de Proevilla et Vicencio majori de Blonvilla tradiderunt pro centum solidis carnotensium singulis annis in festo Sancti Dyonisii dictis monialibus vel eorum nuncio persolvendis ita tamen quod uterque eorum pro sua boveta quinquaginta solidos dicto termino tenebitur reddere annuatim tali tamen conditione quod si alter eorum vel ambo defecerint in reddendo termino supradicto ille per quem defectus redditionis evenerit vel ambo si ambo defecerint servienti monialium quamdiu defectus redditionis durabit pro expensa singulis diebus sex denarios carnotenses reddere tenebuntur Quia ego vero dictus Johannes mihi et heredibus meis de assensu et voluntate earumdem monialium retineo dominacionem justiciam revesticiones venditiones tam ego quam heredes mei si quis fuerit defectus in redditione dicte pecunie jam dictis monialibus fide prestita corporaliter restituere tenebimus et perficere quod fuerit imperfectum In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras feci sigillo meo roboravi Actum auno gracie millesimo ducentesimo vicesimo nono mense Julio