Charter Document - 04960137

Charter Document - 04960137


Charter Number: 04960137
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232 - 1233
Date type: Internal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Galterius divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos cartam domini Johannis de Alneolo sigillo ipsius sigillatam vidimus et inspeximus in hec verba [] Insuper dictus Johannes et filii ipsius Johannis et Joscelinus necnon et predicti Balduinus de Proevilla et Vincentius major de Blonvilla in presencia nostra constituti fide interposita corporali promiserunt quod ipsi nullo modo venient de cetero contra ista neque per se neque per aliam personam Sed ista omnia sicut suprascripta sunt jure perpetuo bona fide firmiter observabunt Nos igitur ad petitionem illorum has presentes litteras in testimonium et munimen sigilli nostri appensione roboravimus Actum anno gracie millesimo ducentesimo tricesimo secundo mense aprilis

Markups

Names Markup:



Galterius divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos cartam domini Johannis de Alneolo sigillo ipsius sigillatam vidimus et inspeximus in hec verba []embed Insuper dictus Johannes et filii ipsius Johannis et Joscelinus necnon et predicti Balduinus de Proevilla et Vincentius major de Blonvilla in presencia nostra constituti fide interposita corporali promiserunt quod ipsi nullo modo venient de cetero contra ista neque per se neque per aliam personam Sed ista omnia sicut suprascripta sunt jure perpetuo bona fide firmiter observabunt Nos igitur ad petitionem illorum has presentes litteras in testimonium et munimen sigilli nostri appensione roboravimus Actum anno gracie millesimo ducentesimo tricesimo secundo mense aprilis