Charter Document - 04902687

Charter Document - 04902687


Charter Number: 04902687
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

O p l i [Nicolaus] abbas Sancti Johannis de Valeia W[illelmus] decanus et H[ugo] archidiaconus Carnolenses salutem in Domino Notum facimus quod Domini Pape mandatum recepimus in hanc formam [] Hujus igitur auctoritate mandati nobilem virum Vicecomitem Mildunensem ad conquestionem Prioris coram nobis legitime citavimus contra quem propositum fuit ex parte Sancti Martini quod cum viii pars nemoris de Blanzi pertinet ad ecclesiam Bti Martini sub eadem libertate qua et Vicecomes suam partem ibi possidebat iste contra justiciam molestabat super ecclesiam Sancti Martini et non sinebat eam in predicta libertate illam partem pacifice possidere Lite vero per responsionem ejusdem vicecomitis legitime contestata et sacramento de calumpnia prout res exigebat hinc inde prestito cum diceret vicecomes ecclesiam Beati Martini habere viiiam partem in predicto nemore non tamen confideretur quod in predicta libertate habere deberet Testes ab utraque parte super toto negotio recepimus et postquam renunciatum fuit hinc inde productioni testium attestationes ipsas de consensu parcium publicavimus et transcripta earum utrique parti concessimus ad disputandum super eis et ad dicendum in testes et dicta testium Dato partibus termino competenti postmodum auditis allegationi utriusque partis quibusdam etiam inscriptis cum jam in eis utraque pars renuntiasset diem peremptorium prefiximus partibus ad diffinitivam sententiam audiendam Sed idem Vicecomes sententiam audire noluit et de propria voluntate appellavit Nos autem habito consilio sapientium quia in rescripto Domini Pape appellatio erat inhibita et nulla erat justa causa appellandi sue appellationi non detulimus et iterum peremptorie citavimus utramque partem ad diffinitivam sententiam audiendam Ad quem diem cum idem Vicecomes nec venisset nec procuratorem misisset eo habito pro contumaci et parte Sancti Martini presente idem cause et liti que multum duraverat finem imponere volentes per diffinitivam sententiam audiendam pronunciavimus viii partem nemoris de Blanzi de quo ut dictum est questio vertebatur cum viii parte decime et campi partis terrarum exarta tarum predicto nemori adjacentium pertinere ad ecclesiam Beati Martini et eam eidem ecclesie adjudicavimus habendam sub eadem libertate qua et ipse Vicecomes suam partem possidet et ipsum Vicecomitem condempnavimus et ei precepimus ut huic sententie se non opponat sed eam servet et ecclesiam Beati Martini contra eam de cetero non molestet alioquin ipsum decrevimus sententie excommunicationis subjacere Ad hujus autem memoriam rei et firmitatem presentes litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Actum Carnoti anno MCCIX mense junio

Markups

Names Markup:



O p l i [Nicolaus] abbas Sancti Johannis de Valeia W[illelmus] decanus et H[ugo] archidiaconus Carnolenses salutem in Domino Notum facimus quod Domini Pape mandatum recepimus in hanc formam []embed Hujus igitur auctoritate mandati nobilem virum Vicecomitem Mildunensem ad conquestionem Prioris coram nobis legitime citavimus contra quem propositum fuit ex parte Sancti Martini quod cum viii pars nemoris de Blanzi pertinet ad ecclesiam Bti Martini sub eadem libertate qua et Vicecomes suam partem ibi possidebat iste contra justiciam molestabat super ecclesiam Sancti Martini et non sinebat eam in predicta libertate illam partem pacifice possidere Lite vero per responsionem ejusdem vicecomitis legitime contestata et sacramento de calumpnia prout res exigebat hinc inde prestito cum diceret vicecomes ecclesiam Beati Martini habere viiiam partem in predicto nemore non tamen confideretur quod in predicta libertate habere deberet Testes ab utraque parte super toto negotio recepimus et postquam renunciatum fuit hinc inde productioni testium attestationes ipsas de consensu parcium publicavimus et transcripta earum utrique parti concessimus ad disputandum super eis et ad dicendum in testes et dicta testium Dato partibus termino competenti postmodum auditis allegationi utriusque partis quibusdam etiam inscriptis cum jam in eis utraque pars renuntiasset diem peremptorium prefiximus partibus ad diffinitivam sententiam audiendam Sed idem Vicecomes sententiam audire noluit et de propria voluntate appellavit Nos autem habito consilio sapientium quia in rescripto Domini Pape appellatio erat inhibita et nulla erat justa causa appellandi sue appellationi non detulimus et iterum peremptorie citavimus utramque partem ad diffinitivam sententiam audiendam Ad quem diem cum idem Vicecomes nec venisset nec procuratorem misisset eo habito pro contumaci et parte Sancti Martini presente idem cause et liti que multum duraverat finem imponere volentes per diffinitivam sententiam audiendam pronunciavimus viii partem nemoris de Blanzi de quo ut dictum est questio vertebatur cum viii parte decime et campi partis terrarum exarta tarum predicto nemori adjacentium pertinere ad ecclesiam Beati Martini et eam eidem ecclesie adjudicavimus habendam sub eadem libertate qua et ipse Vicecomes suam partem possidet et ipsum Vicecomitem condempnavimus et ei precepimus ut huic sententie se non opponat sed eam servet et ecclesiam Beati Martini contra eam de cetero non molestet alioquin ipsum decrevimus sententie excommunicationis subjacere Ad hujus autem memoriam rei et firmitatem presentes litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Actum Carnoti anno MCCIX mense junio