Charter Document - 04900648

Charter Document - 04900648


Charter Number: 04900648
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Interdiction
Date: 1207
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus p l i J[ohannes] Sancti Germani et J[ohannes] Sancte Genovephe abbates salutem in Domino Mandatum Domini Pape suscepimus in hunc modum [] Nos igitur harum litterarum auctoritate canonicos Sancte Trinitatis et monachos Sancti Martini de Campis sepe monuimus et instanter inducere laboravimus ut secundum formam compositionis quam Dominus Papa invenerat vel secundum aliam formam rationalem et honestam inter se componerent et ut efficaciter ad id induci possent sentenciam Domini Pape longo tempore proferre distulimus in tantum quod in multis locis et coram magnis viris de nobis predicti canonici conquerebantur quod tamen pro bono pacis faciebamus Cum autem nec secundum predictam formam Domini Pape componere vellent quam tamen pars Sancti Martini facere parata erat nec alia compositio amicabilis inter eos proveniret et prefati canonici instanter peterint a nobis sentenciam Domini Pape quam sub bulla sua clausa nobis transmiserat promulgari ad pacem eos iterato monuimus quod cum facere nollent Nos sentenciam illam publicavimus Si compositio intervenire non potest condempneris canonicos Sancte Trinitatis Priori Sancti Martini ut videlicet nullum in ipsa ecclesia Sancte Trinitatis divinum officium celebretur quia in parrochia Sancti Martini contra privilegium apostolicum est constructa His verbis Domini Pape coram partibus publice perlectis condempnavimus canonicos Actum apud Stum Germanum de Pratis anno Verbi incarnati MCCVII in crastino Assumptionis Beate Marie

Markups

Names Markup:



Omnibus p l i J[ohannes] Sancti Germani et J[ohannes] Sancte Genovephe abbates salutem in Domino Mandatum Domini Pape suscepimus in hunc modum []embed Nos igitur harum litterarum auctoritate canonicos Sancte Trinitatis et monachos Sancti Martini de Campis sepe monuimus et instanter inducere laboravimus ut secundum formam compositionis quam Dominus Papa invenerat vel secundum aliam formam rationalem et honestam inter se componerent et ut efficaciter ad id induci possent sentenciam Domini Pape longo tempore proferre distulimus in tantum quod in multis locis et coram magnis viris de nobis predicti canonici conquerebantur quod tamen pro bono pacis faciebamus Cum autem nec secundum predictam formam Domini Pape componere vellent quam tamen pars Sancti Martini facere parata erat nec alia compositio amicabilis inter eos proveniret et prefati canonici instanter peterint a nobis sentenciam Domini Pape quam sub bulla sua clausa nobis transmiserat promulgari ad pacem eos iterato monuimus quod cum facere nollent Nos sentenciam illam publicavimus Si compositio intervenire non potest condempneris canonicos Sancte Trinitatis Priori Sancti Martini ut videlicet nullum in ipsa ecclesia Sancte Trinitatis divinum officium celebretur quia in parrochia Sancti Martini contra privilegium apostolicum est constructa His verbis Domini Pape coram partibus publice perlectis condempnavimus canonicos Actum apud Stum Germanum de Pratis anno Verbi incarnati MCCVII in crastino Assumptionis Beate Marie