Charter Document - 04870018
Charter Number: | 04870018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Pontificalis sollicitudinis debito commonemur ut ea que in nostra nostrorumve antecessorum presentia compositione vel judicio sunt terminata et confirmata nostre tuicionis munimine roboremus Eapropter ego Stephanus per Dei providentiam Bituricencis archiepiscopus tam presentium quam futurorum noticie tradere volumus quod canonici Aurelianenses nos satis humiliter ac devote postulaverunt ut compositionem que inter ipsos et Rainaldum de Craciaco super quibusdam consuetudinibus quas idem Rainaldus in terra Sancte Crucis de Maziaco requirebat mediante Petro bone memorie pre lecessore nostro tacta erat et ab eodem Rainaldo sub religione jurisjurandi firmata et apostolici privilegii quod obtutibus nostris obtulerunt munimine corroborata confirmaremus Compositionis autem tenor sicut in autentico scripto prefati antecessoris nostri propriis oculis inspeximus talis erat [] Nos itique prefati antecessoris nostri vestigia sequentes et devotionem quam ecclesia Aurelianensis erga nostram et nos ipsos habere dinoscitur attendentes necnon et aspololici privilegii munimine suffulti compositionem suprascriptam confirmamus et sigilli nostri auctoritate fulcimus statuentes ut si forte prefatus Rainaldus vel successores sui nostris nostrorumve successorum temporibus pacis violatores extiterint nisi post commonitionem nostram et capituli Sancte Crucis infra XL dies emendaverint sententia super ipsos a nobis vel a successoribus nostris usque ad condignam satisfactionem imponatur et ducentas libras quas prefatus Rainaldus de rebus ecclesie habuerat cogantur exsolvere Actum Bituricis anno ab incarnatione Domini MCLXXI pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
Pontificalis sollicitudinis debito commonemur ut ea que in nostra nostrorumve antecessorum presentia compositione vel judicio sunt terminata et confirmata nostre tuicionis munimine roboremus Eapropter ego Stephanus per Dei providentiam Bituricencis archiepiscopus tam presentium quam futurorum noticie tradere volumus quod canonici Aurelianenses nos satis humiliter ac devote postulaverunt ut compositionem que inter ipsos et Rainaldum de Craciaco super quibusdam consuetudinibus quas idem Rainaldus in terra Sancte Crucis de Maziaco requirebat mediante Petro bone memorie pre lecessore nostro tacta erat et ab eodem Rainaldo sub religione jurisjurandi firmata et apostolici privilegii quod obtutibus nostris obtulerunt munimine corroborata confirmaremus Compositionis autem tenor sicut in autentico scripto prefati antecessoris nostri propriis oculis inspeximus talis erat []embed Nos itique prefati antecessoris nostri vestigia sequentes et devotionem quam ecclesia Aurelianensis erga nostram et nos ipsos habere dinoscitur attendentes necnon et aspololici privilegii munimine suffulti compositionem suprascriptam confirmamus et sigilli nostri auctoritate fulcimus statuentes ut si forte prefatus Rainaldus vel successores sui nostris nostrorumve successorum temporibus pacis violatores extiterint nisi post commonitionem nostram et capituli Sancte Crucis infra XL dies emendaverint sententia super ipsos a nobis vel a successoribus nostris usque ad condignam satisfactionem imponatur et ducentas libras quas prefatus Rainaldus de rebus ecclesie habuerat cogantur exsolvere Actum Bituricis anno ab incarnatione Domini MCLXXI pontificatus nostri anno primo