Charter Document - 04870017

Charter Document - 04870017


Charter Number: 04870017
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Petrus per Dei misericordiam Bituricensis ecclesie archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod cum inter canonicos Sancte Crucis Aurelianensis et Rainaudum de Craciaco contentio diu esset agitata pro consuetudinibus quas ipse Raimundus requirebat in terra Sancte Crucis de Maziaco tandem utrique venerunt ante presentiam nostram et compositionem pacis que utrique parti placebat recitaverunt coram nobis in hunc modum Scilicet quod Rainaudus et successores sui liabeant in terra Sancte Crucis quinque consuetudines tantum sicut determinate sunt iu hac quarta et his contenti nichil amplius exigant Habebunt consuetudinem vini ita ut pro modio vini reddantur decem et VIII sextarii tantum et denarius unus et non cogantur homines Sancte Crucis deportare ad alia loca vel vasa sua commendare Altera consuetudo est quod per tres tantum dies in maio erunt homines Sancte Crucis in fossatis vel in reparatione munitionis castelli Craciacensis nec ad alium locum deducentur nec in alio tempore consuetudinem illam cogentur exsolvere nec unquam redimere Tertia consuetudo est quod dominus Craciacensis habebit piscationem aquarum [Sancte] Crucis omni sexta fera feria nisi tunc quando aliquis de canonicis Sancte Crucis in terra illa aderit Quarta consuetudo est quod de porcis qui jacuerint in terra Sancte Crucis et currerent per nemora Sancte Crucis et per nemora ipsius Rainaudi sine occasione habebit medietatem pasmagii ita quod serviens Sancte Crucis recipiet illos in domo Sancte Crucis presente serviente suo cui medietas persolvetur Quinta consuetudo est quod de ovibus habebit pascarium ita quod canonici nichil ibi accipient De agnis tamen anniculis nichil persolvetur Concessit in presentia nostra idem Rainaldus et sacramento firmavit quod his consuetudinibus contentus manebit nec alias exactiones requiret nec aliquas violencias inferet nec in terra nec in nemoribus nec in aquis nec in pratis nec homines Sancte Crucis justiciabit sed justitia totius terre erit ecclesie sancte Crucis Postulavit etiam a nobis ut scripto confirmaremus et si ipse violator extiterit sentenciam super eum imponamus nisi post monitionem capituli Sancte Crucis et nostram infra XL dies emendaverit Insuper etiam ducentas libras quas habuerat de rebus eorum cogatur exsolvere De matrimoniis etiam facta est mentio coram nobis Dicebat enim Rainaldus quod si homo suus duceret feminam Sancte Crucis ita quod per servientes utriusque partis nulla inde facta esset conventio et femina et fructus ejus sibi adquireretur per virum E converso si homo Sancte Crucis duceret feminam Rainaudi nulla similiter precedente conventione et femina et fructus ejus adquireretur Sancte Cruci per virum Hoc autem solum indiscussum remansit Cetera sicut superius exposita sunt ab utrisque concessa et in perpetuum conservanda petitione utrorumque presentis scripti testimonio et sigilli nostri impressione firmavimus Huic autem rei affuerunt magister Hubertus archidiaconus Wilelmus Borbonensis archidiaconus Constantinus decanus Mediimonasterii magister Radulfus cancellarius Radulfus Casalis Benedicti et Rainaudus Sancti Sulpitii abbates Letoldus prepositus Sancte Crucis Wilelmus Malagramina et Adam Brouins ejusdem ecclesie canonici Aubertus de Castro Nantonis diaconus Brictius Pitverensis clericus Gimo dominus Maduni Girvis de Maciaco Stephanus Turmellus Ebrardus de Salis Rainaudus Lancelmi Aalardus Gislebertus Marchegais Radulfus de Fonte Stephanus de Cureia Gaufridus Rabachet Actum Bituricis anno incarnati Verbi MCLIIII pontificatus vero nostri anno XIIII indictione II