Charter Document - 04820122

Charter Document - 04820122


Charter Number: 04820122
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1326
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Karolus Dei gracia Francie et Navarre Rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infra scriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes [] Nos autem omnia et singula prout superius sunt expressa rata habentes et grata ea volumus laudamus approbamus ettenore presencium confirmamus volentes quod dictum capitulum ea omnia teneat et possideat pacifice et quiete absque coaccione vendendi vel extra manum suam ponendi aut prestandi nobis aut successoribus nostris aliquam finenciam de cetero pro eisdem salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo sexto mense septembri

Markups

Names Markup:



Karolus Dei gracia Francie et Navarre Rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infra scriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes []embed Nos autem omnia et singula prout superius sunt expressa rata habentes et grata ea volumus laudamus approbamus ettenore presencium confirmamus volentes quod dictum capitulum ea omnia teneat et possideat pacifice et quiete absque coaccione vendendi vel extra manum suam ponendi aut prestandi nobis aut successoribus nostris aliquam finenciam de cetero pro eisdem salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo sexto mense septembri