Charter Document - 04800120

Charter Document - 04800120


Charter Number: 04800120
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1194
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri M[ichaeli] archiepiscopo et M[anasse] archidiacono Senonensi salutem et apostolicam benedictionem Sicut Henricus archidiaconus Raginaldus de Massengeio prepositus Symon de Berou Radulfus de Bellovidere et Germundus de Levesvilla et Capitulum Carnotense transmissa nobis insinuatione monstrarunt cum juxta consuetam Carnotensis ecclesie libertatem Gilebertum Laurentium Willelmum Robertum et Andream laicos Carnotenses sub cura ejusdem ecclesie pariterque protectione receptos ad servicium suum domesticum evocassent comitissa Carnotensis sine defectu justicie cum fautoribus suis qui sunt de vestra provincia unum de servientibus supradictis scilicet Gilebertum per violentiam cepit et tam ipsum quam alios bonis et rebus omnibus sine juris ordine spoliavit Cum autem post multa gravamina super hoc clericis memoratis illata fuissent ex utraque parte in arbitros compromissum nulla tamen ex parte clericorum interposita cautione idem arbitri partibus in sua presentia constitutis plenum dare arbitrium noluerunt asserentes se non debere super earum consuetudinibus vel libertatibus arbitrari nec esse ad hoc ex forma compromissionis astrictos Istud tamen pro sua voluntate dixerunt ut prefati servientes usque ad instans festum Nativitatis beati Johannis nec amplius sine ipsorum licentia in eorumdem clericorum servicio et protectione ecclesie liberius permanerent integra subtractorum restitutione gaudentes Quia igitur clerici sepedicti ad consuetudinum ac libertatum ecclesie sue observantias se faterentur juramento teneri et idcirco earum non posse pati tuta consciencia lesionem petierunt sibi in casu isto per commissionis nostre litteras provideri Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus arbitros memoratos monere attencius et inducere studeatis ut inter partes premissas perfecte concordie viam studeant invenire Quod et si arbitri memorati facere forte noluerint vel eas super questione jamdicta secundum quod rationi consentaneum fuerit expedire vos auctoritate nostra partes ad vestram presentiam convocetis et que fuerint hic inde proposita diligenter auditis et cognitis causam super hiis appellatione remota mediante justicia terminetis non permissuri clericos memoratos dum coram arbitris vel sub examine vestro justicie parere voluerint premissorum servientium privari possessione indebite vel contra libertates seu consuetudines approbatas ecclesie sue aliquid temere attemptari nullis litteris veritati et justicie prejudicantibus si que apparuerint a sede apostolica impetrate Datum Rome apud Sanctum Petrum viii idus junii pontificatus nostri anno quarto