Charter Document - 04291016

Charter Document - 04291016


Charter Number: 04291016
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Ieronimus divina miseracione abbas totusque conventus monasterii Tychoniensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes patuerint salutem in omnium Salvatore Religioso proposito conveniens esse dinoscitur Christi pauperes honere servitutis oppressos modis congruis relevare iustoque moderamine per graciam Liberatoris humani concesse fidelibus participes efficere libertatis Hinc est quod nos populorum nostrorum de villa Seleus que sita est iuxta Wesprimium quorum nomina sunt hec Hodov Seme Andreas March Wydus et Fytha quorum debitum extitit hactenus ad curiam domini regis quandoque proficiscentibus nobis victualia nostra propriis vehere curribus et per singulorum revolucionem annorum unius mensis spacio monasterio nostro ligna pro igne ac aquam deferre multa fidelitate inducti et postulacionibus inclinati hanc de communi nostro iobagio numque nostrorum consilio et assensu duximus graciam faciendam ut quia iidem priorum respectu temporum ad parvum numerum sunt redacti terramque possident sterilem et multis incommodis expositam pro prefatis serviciis suis de cetero per annos singulos septem singula pondera stateralis argenti nobis et nostris successoribus per singulas mansiones solvere teneantur ab omnibus predictis obsequiis eorum liberati penitus et exempti excepto dumtaxat descensu annuo quem nobis dare debebunt sicut usque nunc ipsi atque alii nostri populi consueverunt Et hanc misericordiam quam ipsis populis fecimus ratam ipsis et inconvulsam conservari cupientes concessimus ut neque per nos neque per nostrorum quempiam successorum in perpetuum debeat immutari nec iidem populi ad predictam curruum servicia possint conpelli dummodo fidelitatem cuius merito presentem obtinuerurit graciam studeant inviolabiliter conservare In huius igitur concessionis testimonium presentes litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Datum anno Domini MCC septuagesimo fratre Petro priore fratre Symone celerario fratre Salomone priore domus Sancti Nicolai de Vruzku Petro curiali comite in Zala Bar comite in Symigio Roma filio Nemel ac aliis iobagionibus monasterii nostri existentibus