Charter Document - 04290016

Charter Document - 04290016


Charter Number: 04290016
Cartulary Title: Tihany, Bences (1055 - 1522 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Capitulum Wesprimiensis ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod venerabilis vir Ieronimus abbas monasterii Tyhoniensis pro se et pro toto conventu eiusdem monasterii ab una parte ac populi prefati monasterii de villa Bezpremzeleuse quorum nomina infra presentibus litteris sunt inserta ab altera parte coram nobis personaliter constituti privilegiales litteras dictorum abbatis et conventus nobis exhibendo pecierunt ut easdem in publicam formam nostri privilegii transscribi et redigi faceremus Quarum quidem litterarum tenor talis est [] Nos igitur ad peticionem et instanciam predicti abbatis et populorum suorum memoratas litteras de verbo ad verbum sicuti superius est expressum transscribi et ad formam nostri privilegii inseri facientes easdem eciam nostri sigilli munimine reddidimus communitas Datum per manus magistri Bogezlai lectoris ecclesie nostre anno Domini MCC septuagesimo reverendo in Christo patre et domino Paulo episcopo nostro magistro Fauo preposito Paulo cantore Rugas custode existentibus

Markups

Names Markup:



Capitulum Wesprimiensis ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire quod venerabilis vir Ieronimus abbas monasterii Tyhoniensis pro se et pro toto conventu eiusdem monasterii ab una parte ac populi prefati monasterii de villa Bezpremzeleuse quorum nomina infra presentibus litteris sunt inserta ab altera parte coram nobis personaliter constituti privilegiales litteras dictorum abbatis et conventus nobis exhibendo pecierunt ut easdem in publicam formam nostri privilegii transscribi et redigi faceremus Quarum quidem litterarum tenor talis est []embed Nos igitur ad peticionem et instanciam predicti abbatis et populorum suorum memoratas litteras de verbo ad verbum sicuti superius est expressum transscribi et ad formam nostri privilegii inseri facientes easdem eciam nostri sigilli munimine reddidimus communitas Datum per manus magistri Bogezlai lectoris ecclesie nostre anno Domini MCC septuagesimo reverendo in Christo patre et domino Paulo episcopo nostro magistro Fauo preposito Paulo cantore Rugas custode existentibus