Charter Document - 04270072
Charter Number: | 04270072 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod cum inter nos H prepositum in Sancto Ypolito ex una parte et me Rudolfum plebanum in Cappella ex altera super quibusdam iuribus ecclesiarum nostrarum et aliis articulis infrascriptis questio diu et contentio verteretur ita quod a iudice super hoc delegato iam citacio facta esset tandem viro venerabili magistro G venerabili plebano Winnensi interponente cum sinceritate ac diligencia partes suas placuit nobis questiones seu articulos qui inter nos dissensionis materiam videbantur prestare per amicabile medium scilicet per formam arbitrii terminari Testimonio igitur presentium litterarum virum communem communiter eligimus scilicet venerabilem patrem dominum Or abbatem ecclesie Medlicensis specialiter vero nos H prepositus pro parte nostra magistrum G plebanum Winnenseme et dominum Chunradum plebanum in Hurwen et ego R plebanus pro parte mea Hermannum plebanum in Wilhalmsburch et dominum Bertoldum viccarium in Zwentendorf in arbitros arbitrato res seu amicabiles conpositores in nomine domini eligimus bona et spontanea voluntate dantes ipsis plenam et liberam potestatem inter nos arbitrandi vel amicabiliter componendi de universis questionibus et articulis infrascriptis et hoc partibus presentibus vel absentibus die feriato vel non feriato stando etiam vel sedendo ratum et firmum sine contradictione qualibet habituri quicquid a predictis omnibus vel a maiori parte ipsorum quocumque modo arbitratum fuerit vel statutum ad penas huiusmodi nos nichilominus voluntarie obligantes scilicet ut pars que arbitrium non servaverit ipso facto sit penuria et excommunicata et cadat a causa ita ut pro convicta ab omnibus et in omnibus habeatur Predictis autem arbitris terminum ad conveniendum in Sancto Ypolito feriam tertiam post quasi modo geniti proximam deputamus adicientes ut si communis illa persona scilicet dominus abbas Medlicensis vel etiam arbitrorum aliquis cuiuscunque partis in termino illo forsitan non supersit vel alias interesse non possit in locum eiusdem alius dummodo persona ecclesiastica eligatur Ne igitur aliquid de substancia huius compromissi possit per oblivionis negligenciam aboleri nos H prepositus Sancti Ypoliti nostro et ego R plebanus in Cappella sigillo fratris L prioris fratrum predicatorum in Winna quia proprium non habeo presentem petivi litteram pro testimonio sigillari Hec sunt que nos H prepositus Sancti Ypoliti proponimus contra plebanum in Cappella Quatuor talenta debet nobis solvere annuatim de ecclesia sua in Cappella que iam XVIII annis elapsis non solvit hanc pensionem tamdiu detentam petimus quam facimus LXXII libras Item petimus agrum in Wezendorfo cum fructibus inde per XX annos perceptis et qui percipi potuerunt quia de eodem agro iam per XX annos non dedit ecclesie servicium suum hos fructus facimus C modios Item petimus curiam decimalem in Cappella ex promisso non servato quia promiserat eam edificare et non fecit Item petimus de eadem curia decimas quibus ipse plebanus iam X annis spoliavit nos et ecclesiam nostram quas facimus XXX modios Item petimus decimales denarios de ecclesia sua quolibet anno IX solidos quibus spoliavit ecclesiam nostram iam per XVIII annos cum hoc ius habeamus in aliis nostris ecclesiis hos facimus XX libras Item petimus ut servitori nostro Friderico pellifici restituat beneficium suum quo eum iniuste privavit Item petimus agrum et vineam in Wezendorf que erant matris nostre et nos equaliter contingebant et ipse solus se de hiis intromisit hec similiter peto cum fructibus perceptis et qui a iusto possessore percipi potuerunt Ista conqueror ego R plebanus Decimam quam comparaveram apud Sifridum prepositum Sancti Ypoliti iste prepositus michi abstulit violenter Item duas areas in Sancto Ypolito iuxta parrochiam detinet violenter Item antecessori suo preposito Marquardo concessi XIII talenta et sibi hodierno preposito tria que adhuc detinet Item duobus annis accepit decimas in ecclesia mea quas omnes antecessores mei habuerunt Item frater meus plebanus de Espinstorf qui intestatus decessit habuit in Sancto Ypolito depositum suum bene ad LXXX libras de quo michi nichil dedit Item pauperculam quandam michi attinentem dampnificavit ad XLVI libras et III solidos Item alteri femine negavit facere iusticiam de rustico suo nisi daret ei sex talenta Item domino episcopo talia scripsit de me que nunquam etiam cogitavi Datum Winne anno domini MCCLXV XVIIII kalendas februarii