Charter Document - 04231226
Charter Number: | 04231226 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Gallus divina miseratione episcopus Transsilvanus et magister Acus prepositus Budensis aule illustris regine Hungarie cancellarius significamus quod cum causam que inter abbatem et conventum de Bel ex una parte ac populos eorundem de villa Ocol ex altera vertitur super quibusdam articulis conditionum dicti populi dominus rex nobis commisisset iudicialiter cognoscendam seu discernendam dictus abbas pro se et conventu suo iobagionibus ecclesie sue sibi astantibus proposuit quod populi antedicti renitendo contumaciter denegabant servitia et debita quam plurima quibus ecclesie sue tenebantur exhibere que omnia in forma petitionum suarum articulatim comprehendebat populis ex adverso respondentibus quod predictus abbas et conventus indebite eos et superflue gravabant ultra id quam fuerit a primis progenitoribus domini regis institutum propterea vendicando specificantes sua debita et servitia coram nobis videlicet quod a festo Sancti regis Stephani usque ad festum Sancti Iohannis Baptiste duo et duo per singulas hebdomadas in opere carpentario servire monasterio tantummodo tenebantur nomine vero decimarum non plus quam duos cubulos unum de frumento alium de ordeo et singule mansiones ad singulas gallinas similiter tenentur tornatores vero nonnisi in tribus festis de singulis mansionibus ad singulas decem scutellas et tria peccaria danda seu persolvenda sunt obligati ad alia vero que abbas petebat dicebant se penitus non teneri [N]os vero auditis rationibus partium et plenius intellectis ita duximus interloquendo pronuntiandum ut predictus abbas memoratos populos non ad ampliora arctare quam ad ea que superius expressa sunt per confessionem et recognitionem eorundem dem presumat donec super aliis articulis per dominum regem vel per alios quos ad hoc regalis excellentia specialiter deputaverit presentibus partibus fuerit sententialiter diffinitum que omnia ita servaturum memoratus abbas fide data promisit Pronuntiavimus etiam quod pistores similiter et lotores vestium altaris nec non indumentorum sacerdotalium non ad ampliora servitia vel debita compellantur quam et similium conditionum homines aliarum ecclesiarum ratione conditionum suarum sunt adstricti Datum sabbato proximo post festum apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto