Charter Document - 04230226
| Charter Number: | 04230226 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallitie Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod cum causam que inter abbatem et conventum de Bel ex una parte et populos eorundem de villa Okol vertebatur ex altera dilectis et fidelibus nostris venerabili patri Gallo episcopo Transsilvano et magistro Acus preposito Budensi cancellario karissime consortis nostre iudicialiter cognoscendam et fine debito terminandam commisissemus tandem iidem populi ad nostram accedendo presentiam obtulerunt litteras eorundem fidelium nostrorum in hec verba [] Nos igitur ea que per iam dictos fideles nostros ex concessione in hac parte facta sunt rata habentes secundum continentiam litterarum eorundem fidelium nostrorum eadem presentibus inserta auctoritate presentium perpetuo duximus confirmanda Datum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Pauli prepositi Posoniensis aule nostre vicecancellarii anno Domini MCCL Nono quintodecimo Kalendas Iulii regni autem nostri anno vicesimo quarto
Markups
Names Markup:
Bela Dei gratia Hungarie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallitie Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod cum causam que inter abbatem et conventum de Bel ex una parte et populos eorundem de villa Okol vertebatur ex altera dilectis et fidelibus nostris venerabili patri Gallo episcopo Transsilvano et magistro Acus preposito Budensi cancellario karissime consortis nostre iudicialiter cognoscendam et fine debito terminandam commisissemus tandem iidem populi ad nostram accedendo presentiam obtulerunt litteras eorundem fidelium nostrorum in hec verba []embed Nos igitur ea que per iam dictos fideles nostros ex concessione in hac parte facta sunt rata habentes secundum continentiam litterarum eorundem fidelium nostrorum eadem presentibus inserta auctoritate presentium perpetuo duximus confirmanda Datum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Pauli prepositi Posoniensis aule nostre vicecancellarii anno Domini MCCL Nono quintodecimo Kalendas Iulii regni autem nostri anno vicesimo quarto
