Charter Document - 04231220

Charter Document - 04231220


Charter Number: 04231220
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1256
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Datum pro memoria quod F[avus] abbas Sancti Martini in Medio Quadragesime Peteu et eius consanguineis iobagionibus castri Zolgageuriensis de villa Guler pro terra Zamtou que dictis iobagionibus Zolgageuriensibus titulo emptionis fuerat devoluta iuxta nostram sententiam debet viginti quinque marcas solvere et duas pro iudicio regali eorum portionem contingentes cum denariis regalibus ad pondus vel argento decime combustionis coram [capit]ulo Geuriensi prefatus vero Peteu et eius consanguinei in ipsa Media Quadragesima privilegia super predicta terra Zamtov per monasterium Sancti Martini et capitulum Leuriense confecta coram eodem capitulo abbati restituere supradicto si poterunt rehabere si vero rehabere non potuerit dabunt eidem abbati litteras nostras et capituli Leuriensis super eo quod littere Salomonis abbatis et conve[ntus] Sancti Martini ac capituli Leuriensis super contractu predicte terre confecte ubicunque in iudicio fuerint exhibite irrite et casse penitus habentur quod nisi fecerint ipsa terra absque pecunia abbati perpetuabitur antedicto Si vero abbas in solutione prefate pecunie negligens extiterit eandem terram iidem iobagiones Zolgageurienses possidebunt contradictione aliqua non obstante Ceterum memoratus Peteu et eius consanguinei edificia sua usque quindenam Beati Georgii de terra transferent supradicta sata vero sua autumpnalia pacifice pro se recipient tempore congruo sine dampno Datum prope Budam [in] Chepel in crastino Luce evangeliste