Charter Document - 04230220
Charter Number: | 04230220 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Capitulum ecclesie Geureinsis universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod in Medio Quadragesime Laurentius decanus et Martinus curialis comes monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro domino Favo abbate et conventu Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte Peteu Daniel Alnuz Bohas Iaco et Symun ac alii eius consanguinei iobagiones scilicet castri Zolgageuriensis in villa Guler ex altera in nostra existentes presentia exhibuerunt nobis duo paria litterarum memorialium domini nostri B[ele] regis illustris Hungarie quarum tenor talis est [] In prefato autem Medio Quadragesime dictis Laurentio decano et Martino curiali comite ex una parte Peteu etiam et suis consanguineis antedictis iobagionibus scilicet Zolgageuriensibus de villa Guler in nostra presentia constitutis idem Laurentius decanus et Martinus curialis comes pro dicto domino Favo abbate Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et conventu existentes illas viginti quinque marcas pro terra Zamtov et duas pro iudicio regali portionem dicti Peteu et suorum consanguineorum contingentes cum denariis regalibus ad pondus coram nobis plenarie persolverunt Verum cum idem Peteu et sui consanguinei privilegium Salomonis abbatis et conventus Sancti Martini ac capituli nostri super emptione predicte terre confectas restituere prefato decano et Martino curiali comiti debuissent Peteu prefatus ac sui consanguinei ipsas amisisse retulerunt Unde ubicunque ipsa privilegia vel coram quolibet iudice fuerint demonstrate nullum penitus optineant robur firmitatis secundum sententiam domini regis memorati Nos igitur ad instantiam et petitionem utriusque partis super redemptione dicte terre Zamtou prenominatis Laurentio decano et Martino pro prefato F[avo] abbate presentes contulimus litteras nostri sigilli munimine roboratas Anno Domini MCCL octavo Chepano preposito Iurkone cantore Thoma custode existentibus
Markups
Names Markup:
Capitulum ecclesie Geureinsis universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod in Medio Quadragesime Laurentius decanus et Martinus curialis comes monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro domino Favo abbate et conventu Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte Peteu Daniel Alnuz Bohas Iaco et Symun ac alii eius consanguinei iobagiones scilicet castri Zolgageuriensis in villa Guler ex altera in nostra existentes presentia exhibuerunt nobis duo paria litterarum memorialium domini nostri B[ele] regis illustris Hungarie quarum tenor talis est []embed In prefato autem Medio Quadragesime dictis Laurentio decano et Martino curiali comite ex una parte Peteu etiam et suis consanguineis antedictis iobagionibus scilicet Zolgageuriensibus de villa Guler in nostra presentia constitutis idem Laurentius decanus et Martinus curialis comes pro dicto domino Favo abbate Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et conventu existentes illas viginti quinque marcas pro terra Zamtov et duas pro iudicio regali portionem dicti Peteu et suorum consanguineorum contingentes cum denariis regalibus ad pondus coram nobis plenarie persolverunt Verum cum idem Peteu et sui consanguinei privilegium Salomonis abbatis et conventus Sancti Martini ac capituli nostri super emptione predicte terre confectas restituere prefato decano et Martino curiali comiti debuissent Peteu prefatus ac sui consanguinei ipsas amisisse retulerunt Unde ubicunque ipsa privilegia vel coram quolibet iudice fuerint demonstrate nullum penitus optineant robur firmitatis secundum sententiam domini regis memorati Nos igitur ad instantiam et petitionem utriusque partis super redemptione dicte terre Zamtou prenominatis Laurentio decano et Martino pro prefato F[avo] abbate presentes contulimus litteras nostri sigilli munimine roboratas Anno Domini MCCL octavo Chepano preposito Iurkone cantore Thoma custode existentibus