Charter Document - 04210282

Charter Document - 04210282


Charter Number: 04210282
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper augustus Omnibus jmperpetuum In concessione terrarum austrie Styrie Carniole et marchie de consensu principum jmperij per nos jllustribus alberto et Rudolfo filiis nostris facta sollempniter apud augustam de dictis terris ordinandi et disponendi inter eosdem prout uideretur ipsis in hoc expresse consencientibus nobis reseruauimus plenariam potestatem Et quia postmodum nobiles mediocres et minores ac communitas ipsarum terram instancius et deuocius per sollempnes nuncios nostre celsitudini supplicarunt ut deuocionis et fidei puritate qua semper in nostris obsequiis claruerunt pre oculis collocata eos et terras prehabitas quibus periculosum esset et graue duplicis dominij iugo colla submittere iuxta testimonium ueritatis nemo potest dominis digne seruire duobus benigni fauoris munere respicere et taliter ordinare et facere dignaremur quod eedem terre cum suis honoribus juribus et pertinenciis in solidum sepedictum albertum respiciant et eidem soli tanquam vero domino suo obediant et intendant Nos considerantes predictarum terrarum nobilium et incolarum sinceram fidem et puram deuocionem quibus a felicis aduentus nostri in terras predictas principio nos semper feruide coluerunt attendentes quoque commune terrarum ipsarum notum et concors in hac parte desiderium et ob hoc non magis dictorum filiorum nostrorum commoditati quam earundem terrarum quieti consulere cupientes supplicacionem premissam clementer admisimus et de ipsis terris maturo deliberacionis nostre consilio ad tollendam cuiuslibet turbacionis future materiam et ut eciam dicti fratres ex paterna sollicitudine relegatis que eorundem cordium possent ab inuicem sequestrare ligamina in fraterni amoris amenitate conuiuant ex potestate patria et auctoritate nobis in concessione dictarum terrarum retenta taliter statuimus disponimus ordinamus et volumus quod predictus albertus et eius heredes masculi sepedictarum terrarum principatus et dominia cum omnibus suis juribus honoribus et pertinenciis vniuersis prout predictas terras eisdem alberto et Rudolfo pro indiuiso prius contulimus soli perpetuo habere debeant et tenere Sic tamen quod si infra quatuor annorum a nunc festo pasche currere incipiencium spacium memorato Rudolfo de Regno uel alio principatu non prouiderimus extunc sepedictus albertus uel si ipsum contingat decedere sui heredes masculi quos ad hoc eciam teneri volumus in numerata pecunia dictum Rudolfum respicient et eidem soluent et dabunt quantum nostra prouidencia duxerit moderandum Verum si prius quam dicto Rudolfo iuxta modum premissum prouiderimus nos qui solus potens est aufferre spiritum principum ab hac luce uocauerit ex tunc erit in taxacione et moderamine nobilium virorum Friderici Burchgravii de Nurenberch Alberti de Hohenberch Heinrici de vurstinberch et Lud de Oetingen comitum quantum eidem Rudolfo in numerata pecunia dandum fuerit aut soluendum Et si predictorum quatuor vnus uel duo aut tres decesserint superstites uel superstes in mortuorum loco alios vel alium sub iuramenti debito et in fide sua recipient et eligent quos inter consanguineos eorundem magis utiles nouerint et communes Si vero omnes predictos contingat ab hac luce vocari tunc dicto Rudolfo soluetur et dabitur ab ipso alberto uel eius heredibus masculis quantum communium amicorum suorum quatuor quos ad hoc communiter elegerint duxerit moderandum Et predicti temporis spacio reuoluto domini ac jncole earundem terrarum austrie Styrie carniole et marchie predicto Rudolfo in nullo erunt obnoxij uel ligati sed omnino liberi ab eodem prouisione quoque de regno uel alio principatu facta per nos eidem Rudolfo prout superius est expressum nullum habebit respectum predictus Rudolfus ad ipsum albertum uel eius heredes masculos de pecunia aliqua sibi soluenda uel danda pro terris predictis sed ipse albertus et eius heredes masculi eas libere sine requisicione uel solucione alicuius pecunie uel impeticione aliqua perpetuo possidebunt nisi principatus de quo prouideremus eidem Rudolfo foret adeo tenuis quod in pecunia solacium aliquale sibi fieri nobis conueniens uideretur Quo in casu predictus albertus uel ipsius heredes legitimj nostre obedient similiter voluntati Ad hec in prouidencie nostre moderamine residere volumus infra predicti quadriennij spacium ordinandi siue taxandi quantum prefatus albertus uel eius heredes legitimi dicto Rudolfo post lapsum ipsius quadriennij dare et soluere in pecunia teneantur licet enim ante termini prelibati lapsum modum et quantitatem soluende pecunie moderemur post lapsum tamen dicti temporis primum dictum albertum uel eius heredes ad solucionem volumus obligari a qua tamen erunt liberi si eidem Rudolfo de honorabili prouiderimus principatu Ceterum si prefatus albertus uel sui heredes ordinacionem nostram premissam non attenderent nec seruarent ex tunc ipsi Rudolfo ex presenti paterna ordinacione nullum volumus preiudicium generari sed ius sibi primo acquisitum ex nostra concessione in terris predictis saluum sibi volumus per omnia remanere Et nichilominus si predictum albertum vna cum suis heredibus masculis contingat decedere volumus et statuimus quod predicti principatus siue dominia cum suis juribus honoribus et pertinenciis vniuersis ad sepedictum Rudolfum et suos heredes legitimos libere deuoluantur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre ordinacionis infringere aut ei in aliquo ausu temerario contraire quod qui facere presumpserit grauem Regie maiestatis offensam se nouerit incurrisse ordinacione nostra predicta nichilominus in suo robore perpetuo permansura Testes huius rei sunt venerabilis Gotfridus patauiensis episcopus princeps noster honorabilis vir magister Heinricus de Clingenberch doctor decretorum noster prothonotarius Nobiles viri Fridericus Burchgrauius de Nurenberch vlricus de Tauuers Otto de Lichtinstein Stephanus de Mischow marscalcus austrie et vlricus de capella dilecti nostri fideles Signum Serenissimi domini Rudolfi Romariorum Regis inuictissimi In cuius rei testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo iussimus communirj Data in Rinuelde per manum magistri Heinrici prothonotarij nostri predicti kalendis junij jndiccione vndecima anno domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio Regni vero nostri anno decimo