Charter Document - 04210063
Charter Number: | 04210063 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Alexander Episcopus Seruus seruorum Dei omnibus Christi fidelibus in Christo fonte baptismatis renatis Salutem et Apostolicam benedictionem Venit ad nos filius Ecclesie quidam Regni Ministerialis nomine Fridericus de Rota humiliter ac deuote nobis supplicans quatenus in domino dignaremur priuilegium quod a fratre nostro Venerabili Herbipolensis Ecclesie Episcopo obtinuerat renouari Et quia iustis postulationibus in domino tenemur operam dare efficacem Priuilegium vero sic continebat [] Nos vero authoritate omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli omnia que Venerabilis frater noster Embricus Herbipolensis Ecclesie Episcopus in presenti pagina authoritate sua expressit rata habere volumus Nihilominus authoritate Apostolica confirmamus ac in subsidium prefati pontis omnibus qui suis Elemosynis ponti in adiutorium extiterint vt durabilis perseueret quinquaginta dies criminalium et quinquaginta dies venialium misericorditer in domino de iniuncta penitentia authoritate Apostolica relaxamus Datum Perusii Anno Domini Millesimo Centesimo Tricesimo quinto Pontificatus nostri anno secundo
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Alexander Episcopus Seruus seruorum Dei omnibus Christi fidelibus in Christo fonte baptismatis renatis Salutem et Apostolicam benedictionem Venit ad nos filius Ecclesie quidam Regni Ministerialis nomine Fridericus de Rota humiliter ac deuote nobis supplicans quatenus in domino dignaremur priuilegium quod a fratre nostro Venerabili Herbipolensis Ecclesie Episcopo obtinuerat renouari Et quia iustis postulationibus in domino tenemur operam dare efficacem Priuilegium vero sic continebat []embed Nos vero authoritate omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli omnia que Venerabilis frater noster Embricus Herbipolensis Ecclesie Episcopus in presenti pagina authoritate sua expressit rata habere volumus Nihilominus authoritate Apostolica confirmamus ac in subsidium prefati pontis omnibus qui suis Elemosynis ponti in adiutorium extiterint vt durabilis perseueret quinquaginta dies criminalium et quinquaginta dies venialium misericorditer in domino de iniuncta penitentia authoritate Apostolica relaxamus Datum Perusii Anno Domini Millesimo Centesimo Tricesimo quinto Pontificatus nostri anno secundo