Charter Document - 04150045

Charter Document - 04150045


Charter Number: 04150045
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum Imperator semper augustus Jerusalem et sicilie rex Justis fidelium nostrorum petitionibus condescendere cogimur quas nisi fauorabiliter audiremus obaudire quod iuste petitur per iniuriam uideremur Ea propter per presens Priuilegium notum fieri uolumus vniuersis Imperij fidelibus tam presentibus quam futuris quod Ortolfus venerabilis Gerstensis Abbas Cappellanus et fidelis noster ad presentiam nostram accedens quoddam scriptum patens per Fridericum quondam Ducem Austrie et Stirie Monasterio suo super Aduocatia eiusdem Monasterij dudum indultum Culmini nostro exhibuit supplicauitque attentius Celsitudini nostre ut omnia que continerentur in eo confirmare de nostra gratia dignaremur cuius scripti tenor per omnia talis est [] Nos igitur attendentes fidem puram et deuotionem sinceram quas idem Abbas et Monasterij sui Conuentus fideles nostri ad Excellentiam nostram gerunt quodque pro salute et Incolumitate nostra et pro salubri ac tranquillo statu Imperij nostri eterno Regi supplicent incessanter considerantes quoque quod in negotio predicti Abbatis nostrum pariter conmodum procuretur cum aduocatia prescripti Monasterij suj sit ad nos et Imperium post prefati Ducis obitum libere deuoluta suis supplicationibus benignius Inclinati predictum scriptum huic nostro Priuilegio de uerbo ad uerbum inseri iussimus omnia que continentur in eo de Imperialis preminentie nostre gratia perpetuo confirmantes Statuimus igitur et Imperiali sanctimus edicto quatenus nullus Archiepiscopus Episcopus Dux Marchio Comes Baro Ministerialis nulla denique persona alta uel humilis Ecclesiastica uel mundana prefatum Abbatem et successores eius in aduocatia predicti Monasterij suj quam ad manus nostras et Imperij perpetuo retinere uolumus contra presentis confirmationis nostre tenorem temere impedire molestare seu perturbare presumat Quod qui presumpserit indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum et in uindictam temeritatis sue Centum libras Auri purissimi compositurum quarum medietas Camere nostre reliqua uero passis iniuriam applicetur Ad huius igitur confirmationis nostre futuram memoriam et robur perpetuo ualiturum presens priuilegium fieri et Maiestatis nostre sigillo iussimus conmuniri Huius rei testes sunt Heinricus Illustris Rex sardinie Philippus venerabilis Paccensis Episcopus Magister Gualterius venerabilis Cap [] electus Manfredus Marchio Lancea Bertholdus Marchio de Hohemburch Berardus Comes laureti Riccardus de Montenigro Magister Justiciarius Ansaldus de Mari sacri Imperij et Regni Sicilie Ammiratus et alij quam plures Signum domini nostri Friderici secundi dei gratia inuictissimi romanorum imperatoris semper augusti Jerusalem et sicilie regis Acta sunt hec Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Octauo Mense Junij Sexte Indictionis Imperante domino nostro Friderico dei gratia Inuictissimo Romanorum Imperatore semper augusto Jerusalem et Sicilie Rege Imperij eius Anno vicesimo Octavo Regni Jerusalem vicesimo Tertio Regni uero Sicilie Quinquagesimo feliciter Amen Datum in Castris in depopulatione Parme per manus Magistri Petri de vinea Imperialis Aule prothonotarij et Regni Sicilie Logothete Anno Mense et Indictione prescriptis

Markups

Names Markup:



In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum Imperator semper augustus Jerusalem et sicilie rex Justis fidelium nostrorum petitionibus condescendere cogimur quas nisi fauorabiliter audiremus obaudire quod iuste petitur per iniuriam uideremur Ea propter per presens Priuilegium notum fieri uolumus vniuersis Imperij fidelibus tam presentibus quam futuris quod Ortolfus venerabilis Gerstensis Abbas Cappellanus et fidelis noster ad presentiam nostram accedens quoddam scriptum patens per Fridericum quondam Ducem Austrie et Stirie Monasterio suo super Aduocatia eiusdem Monasterij dudum indultum Culmini nostro exhibuit supplicauitque attentius Celsitudini nostre ut omnia que continerentur in eo confirmare de nostra gratia dignaremur cuius scripti tenor per omnia talis est []embed Nos igitur attendentes fidem puram et deuotionem sinceram quas idem Abbas et Monasterij sui Conuentus fideles nostri ad Excellentiam nostram gerunt quodque pro salute et Incolumitate nostra et pro salubri ac tranquillo statu Imperij nostri eterno Regi supplicent incessanter considerantes quoque quod in negotio predicti Abbatis nostrum pariter conmodum procuretur cum aduocatia prescripti Monasterij suj sit ad nos et Imperium post prefati Ducis obitum libere deuoluta suis supplicationibus benignius Inclinati predictum scriptum huic nostro Priuilegio de uerbo ad uerbum inseri iussimus omnia que continentur in eo de Imperialis preminentie nostre gratia perpetuo confirmantes Statuimus igitur et Imperiali sanctimus edicto quatenus nullus Archiepiscopus Episcopus Dux Marchio Comes Baro Ministerialis nulla denique persona alta uel humilis Ecclesiastica uel mundana prefatum Abbatem et successores eius in aduocatia predicti Monasterij suj quam ad manus nostras et Imperij perpetuo retinere uolumus contra presentis confirmationis nostre tenorem temere impedire molestare seu perturbare presumat Quod qui presumpserit indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum et in uindictam temeritatis sue Centum libras Auri purissimi compositurum quarum medietas Camere nostre reliqua uero passis iniuriam applicetur Ad huius igitur confirmationis nostre futuram memoriam et robur perpetuo ualiturum presens priuilegium fieri et Maiestatis nostre sigillo iussimus conmuniri Huius rei testes sunt Heinricus Illustris Rex sardinie Philippus venerabilis Paccensis Episcopus Magister Gualterius venerabilis Cap [] electus Manfredus Marchio Lancea Bertholdus Marchio de Hohemburch Berardus Comes laureti Riccardus de Montenigro Magister Justiciarius Ansaldus de Mari sacri Imperij et Regni Sicilie Ammiratus et alij quam plures Signum domini nostri Friderici secundi dei gratia inuictissimi romanorum imperatoris semper augusti Jerusalem et sicilie regis Acta sunt hec Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Octauo Mense Junij Sexte Indictionis Imperante domino nostro Friderico dei gratia Inuictissimo Romanorum Imperatore semper augusto Jerusalem et Sicilie Rege Imperij eius Anno vicesimo Octavo Regni Jerusalem vicesimo Tertio Regni uero Sicilie Quinquagesimo feliciter Amen Datum in Castris in depopulatione Parme per manus Magistri Petri de vinea Imperialis Aule prothonotarij et Regni Sicilie Logothete Anno Mense et Indictione prescriptis