Charter Document - 04150038
Charter Number: | 04150038 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Fridericus dei gracia Dux Austrie et Styrie et Dominus Carnyole notum facimus vniuersis et nominatim significamus Ottoni aduocato de Lengenpach Liutoldo et Chunrado fratribus de Altenburch Ottoni et Ortolpho de Greze et Gundakaro de Styra quod accepimus querimoniam Volrici abbatis et fratrum de Gersten super iniuriis et grauaminibus que sibi inferebant predicti et quidam alij minores qui se dicebant sue ecclesie aduocatos Nos igitur dicto abbati et fratribus diem prefiximus ante castrum Sitzenperge ad nostrum placitum generale ubi predictus abbas presente Chunrado frisingensi episcopo comite Chunrado de Hardeke et multis ministerialibus nostris per plura priuilegia sufficienter ostendit quod in omnibus possessionibus ecclesie sue nullum preter nos habere debeat aduocatum Nos itaque eandem aduocatiam sicut iustum fuit nostre adtraximus potestati mandantes ut nullus eos in suis possessionibus occasione aduocatie grauet de cetero aut molestet Quod quicumque contra ius et contra mandatum nostrum eandem ecclesiam de cetero infestauerit illum sicut ratio exegerit puniemus utpote nostri nostrique iudicij contemptorem Huius rei testes sunt Chunradus episcopus frisingensis comes Chunradus de Hardeke Heinricus de Prunne Irnfridus de Himperge Henricus de Sevelde Hademarus de Sunneberch Wichardus de Arnsteyne Heinricus de Hakenberch Chunradus et Vlricus fratres de Himperge Vlricus de Chirchlinge Hugo et Otto Tursones Rapoto et Hademarus fratres de Schonenberch Ditrycus de Volchinsdorf Syboto de Hage Liutoldus de porawe Dyetricus pumhase Wernhardus de Inne Heinricus de Wasen Meinhardus de Gastey Duringus magister uenatorum Duringus scheke Marquardus preuhauen Rubertus de Anaso et alij multo plures Datum ante castrum Sytzenperge XIIII Kalendas Octobris Anno Domini MCCXXXV