Charter Document - 04140305

Charter Document - 04140305


Charter Number: 04140305
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Ottacharus dei gracia Boemie rex dux Austrie Styrie et Karinthie marchioque Morauie dominus Carniole Marchie Egre ac Portus Naonis constare uolumus vniuersis tam presentibus quam futuris quod litteras auunculi nostri karissimi domini Vlrici ducis Karinthie reeordacionis inclite nobis ex parte domini Ch venerabilis Frisingensis episcopi presentatas uidimus et recepimus sigillo integro sub hac forma [] Quia igitur gracias factas per principes ecclesiis kathedralibus et aliis piis locis obseruari expedit et horum maxime qui nobis idempnitate sanguinis sunt coniuncti nos volentes ob reuerenciam et honorem beate Virginis gloriose que dicte Frisingensis ecclesie dinoscitur esse domina et patrona huiusmodi graciam per nostros inuiolabiliter obseruari vniuersis nostris procuratoribus [] capitaneis officialibus iudicibus et theolenariis per Carniolam et Marchiam quicunque pro tempore instituti fuerint inhibemus firmiter nostre gracie sub obtentu quatenus nullus hanc nostre et dicti ducis concessionis graciam ausu temerario presumat infringere in parte aliqua uel mutare Quicunque uero contra huius inhibicionis nostre mandatum aliud presumserit faciendum in ilium tanquam in mandatorum nostrorum temerarium contemptorem animaduersionis nostre acrimoniam taliter conuertemus quod cedere poterit aliis in exemplum Et ut premissa omnia perpetue firmitatis robore perseuerent prefato domino episcopo has patentes dedimus litteras sigillorum nostrorum munimine communites Dat apud Gretz anno domini MCCLXX quarto XV kal Maij

Markups

Names Markup:



Nos Ottacharus dei gracia Boemie rex dux Austrie Styrie et Karinthie marchioque Morauie dominus Carniole Marchie Egre ac Portus Naonis constare uolumus vniuersis tam presentibus quam futuris quod litteras auunculi nostri karissimi domini Vlrici ducis Karinthie reeordacionis inclite nobis ex parte domini Ch venerabilis Frisingensis episcopi presentatas uidimus et recepimus sigillo integro sub hac forma []embed Quia igitur gracias factas per principes ecclesiis kathedralibus et aliis piis locis obseruari expedit et horum maxime qui nobis idempnitate sanguinis sunt coniuncti nos volentes ob reuerenciam et honorem beate Virginis gloriose que dicte Frisingensis ecclesie dinoscitur esse domina et patrona huiusmodi graciam per nostros inuiolabiliter obseruari vniuersis nostris procuratoribus [] capitaneis officialibus iudicibus et theolenariis per Carniolam et Marchiam quicunque pro tempore instituti fuerint inhibemus firmiter nostre gracie sub obtentu quatenus nullus hanc nostre et dicti ducis concessionis graciam ausu temerario presumat infringere in parte aliqua uel mutare Quicunque uero contra huius inhibicionis nostre mandatum aliud presumserit faciendum in ilium tanquam in mandatorum nostrorum temerarium contemptorem animaduersionis nostre acrimoniam taliter conuertemus quod cedere poterit aliis in exemplum Et ut premissa omnia perpetue firmitatis robore perseuerent prefato domino episcopo has patentes dedimus litteras sigillorum nostrorum munimine communites Dat apud Gretz anno domini MCCLXX quarto XV kal Maij