Charter Document - 04140214
Charter Number: | 04140214 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Viro venerabili [] abbati monasterii sancti La[mberti or]dinis sancti Benedicti Salcburgensis diocesis Lvdwicus permissione diuina archidyaconus Carniole et Marchie plebanus ecclesie Laybacens[is Aquile]gensis diocesis salutem in domino Noueritis me litteras recepisse a sede apostoliea sub hac forma [] Cvm igitur [non possim neque] debeam propter bonum obedientie contraire in hac parte mandatis apostolicis et preceptis vobis [ecce sub] uirtute obedientie salua tamen u[estra reuere]ntia iniungo firmiter et districte quatenus dictum venerabilem episcopum Lauentensem ac eius vikarium quem apud ecclesiam sancti Petri idem episcopus instituit proxima sexta feria post festum beati Michahelis nunc venturum proximo ante meam presentiam citetis apud Laybacum in plebe circa horam terciam coram [me] per se uel per procuratorem legittimum prefato Heinrico super dicta plebe sancti Petri legitime responsuros quem inquam sextam feriam ipsis pro ter[mino] peremptorio statuo et prefigo [Ver]um si forte tunc eadem sexta feria dies feriata fuerit proximum subsequentem diem si non f[uerit] fer[iata pro ter]mino peremptorio teneant et obseruent Quid autem super huiusmodi citatione facta per uos procuratum fuerit me per uestras paten[tes lit]teras sigillo uestro munitas certificare uelitis ut omne dubium de tali citatione facta valeat in prefixo termino amputari ne utraque pars in uanum fatigetur laboribus et expensis Datum apud Laybacum anno domini MCCLXII
Markups
Names Markup:
Viro venerabili [] abbati monasterii sancti La[mberti or]dinis sancti Benedicti Salcburgensis diocesis Lvdwicus permissione diuina archidyaconus Carniole et Marchie plebanus ecclesie Laybacens[is Aquile]gensis diocesis salutem in domino Noueritis me litteras recepisse a sede apostoliea sub hac forma []embed Cvm igitur [non possim neque] debeam propter bonum obedientie contraire in hac parte mandatis apostolicis et preceptis vobis [ecce sub] uirtute obedientie salua tamen u[estra reuere]ntia iniungo firmiter et districte quatenus dictum venerabilem episcopum Lauentensem ac eius vikarium quem apud ecclesiam sancti Petri idem episcopus instituit proxima sexta feria post festum beati Michahelis nunc venturum proximo ante meam presentiam citetis apud Laybacum in plebe circa horam terciam coram [me] per se uel per procuratorem legittimum prefato Heinrico super dicta plebe sancti Petri legitime responsuros quem inquam sextam feriam ipsis pro ter[mino] peremptorio statuo et prefigo [Ver]um si forte tunc eadem sexta feria dies feriata fuerit proximum subsequentem diem si non f[uerit] fer[iata pro ter]mino peremptorio teneant et obseruent Quid autem super huiusmodi citatione facta per uos procuratum fuerit me per uestras paten[tes lit]teras sigillo uestro munitas certificare uelitis ut omne dubium de tali citatione facta valeat in prefixo termino amputari ne utraque pars in uanum fatigetur laboribus et expensis Datum apud Laybacum anno domini MCCLXII