Charter Document - 04140212

Charter Document - 04140212


Charter Number: 04140212
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1261
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Vrbanus episcopus seruus seruorum dei Dilecto filio arcidyacono Marchie et Carniole Aquilegensis diocesis salutem at apostolicam benedictionem Sua nobis dilectus filius H canonicus ecclesie sancti Andree Frisingensis peticione monstrauit quod cum ipse ad ecclesiam de sancto Petro a venerabili fratre nostro [] episcopo Frisingensi vero patrono ipsius venerabili fratri nostro [] archiepiscopo Salzburgensi loci diocesano fuisset canonice presentatus venerabilis frater noster [] episcopus Lauentinus ac eius vikarius institucioni sue contra iusticiam se opponunt Ideoque discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint euocandi et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit appellacione remota decernas faciens quod decreueris auctoritate nostra firmiter obseruari testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellacione cessante compellas ueritati testimonium perhibere Datum Viterbij VI kalend Januarii pontificatus nostri anno primo