Charter Document - 04090006
Charter Number: | 04090006 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv Ceské koruny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto dei gratia Brandeburgensis marchio et illustris domini Wenceslai in regno Bohemie tutor et capitaneus generalis dilectis suis fidelibus iudici et universis civibus in Notalicz commorantibus salutem et gratiam suam Quamvis vobis nuperrime nostris scripseramus literis ut Pruschinconibus et nullis aliis debueritis nostro nomine deservire hoc tamen non credatis causa ex altera pervenisse nisi quia idem Pruschincones nobis retulerunt quod solum adversariis nostris et non domino vestro abbati de Sancta Corona obsequia faceretis Postmodum ut dominus Borchardus de Klingenberg plenius nobis dixit quod inimicis nostris servitia aliqua impendistis sed propter anullationem vestram domino vestro abbati succurrere modicum potuistis Cognita itaque veritate [negotii] supradicti universitati vestre precipimus et mandamus quatenus Pruschinconibus in nullo prorsus cum servitiis aliquibus debeatis non obstante quod hoc mandaveramus sufficientius nostris scriptis quoniam illa scripta incernentes vos remittimus ad dominum vestrum abbatem supradictum ut sibi soli et nulli alteri fidelitatis homagio intendatis et servitia debita impendatis Vos quidem [certos] facimus per presentes quod nec Pruschinconibus nec aliis nisi tantum domino vestro abbati respondere vestris obsequiis debeatis In cuius testimonium vobis hoc scriptum transmittimus sigilli nostri robore confirmatum Datum Prage anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo octava sancti Michaelis Et quod vobis sic mandamus omnibus subditis et rusticis sub claustro Sancte Corone commorantibus precipimus sub pena nostre gratie strictius observandum