Charter Document - 04050201
Charter Number: | 04050201 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Berhtoldus dei gratia sancti Galli abbas noticiam subscriptorum Notum sit quod cum nos nobiles dominum Hainricum de Wartenberc seniorem et filios suos Cunradum et fratrem suum dictum Struuz decima in Kilhtorf que ecclesie nostre dinoscitur attinere ob ipsorum dilectionem et servicia in fudissemus predicti nobiles dominus Hainricus et filii sui occasione hinc accepta monasterium de Salem inpetere ceperunt constanter asserentes quasdam decimas suo feodo attinere quas pie recordationis predecessor noster venerabilis Cvonradus quondam abbas sancti Galli monasterio de Salem ad preces venerabilis Eberhardi quondam abbatis eiusdem loci sub annuo censu iure perpetuo concesserat possidendas sicut instrumentum exinde confectum expresse prosequitur in hec verba [] Nos igitur ad suggestionem abbatis de Salem et fratrum suorum hoc rescientes predictos nobiles a sua impetitione tamquam nichil in ea iuris habentes revocare voluimus nec valuimus ad hoc tamen negocium per nostram industriam est deductum quod in fratrem Gozzoldum monachum de Salem et C eiusdem monachi fratrem carnalem civem de Vilingen fide data dominus H et C filius suus simpliciter compromiserunt Qui sicut viri sollertes et discreti tandem cum multo labore hunc finem in predicto negocio sortiti sunt ut sepe nominati nobiles dominus videlicet Hainricus et Conradus et alter dictus der Struuz filii sui receptis v marcis argenti a monasterio de Salem omni liti et inpetitioni et iuri quod se in predictis habere dicebant simpliciter et fideliter circumscripta omni mala arte et dolo renunciarent quod et fecerunt in manibus fratris Gozzoldi monachi et nuncii monasterii de Salem in negocio sepe dicto Acta sunt hec apud Gisingen anno domini MCCXLIX III ydus iunii presentibus et astantibus subnotatis videlicet domino H de Imendingen C et G de Guotmotingen Hugone de Meringen Cvnrado et Bertoldo fratribus de Gisingen Cvnrado de Emingen H de Gisingen B et H de Sunthusen Gerungo de Cinbern Cunrado de Ashain aliisque quam pluribus Ut autem predicta maiorem habeant firmitatem nos ad preces utriusque partis sigillum nostrum presenti pagine fecimus appendi cum sigillo nobilium predictorum
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Berhtoldus dei gratia sancti Galli abbas noticiam subscriptorum Notum sit quod cum nos nobiles dominum Hainricum de Wartenberc seniorem et filios suos Cunradum et fratrem suum dictum Struuz decima in Kilhtorf que ecclesie nostre dinoscitur attinere ob ipsorum dilectionem et servicia in fudissemus predicti nobiles dominus Hainricus et filii sui occasione hinc accepta monasterium de Salem inpetere ceperunt constanter asserentes quasdam decimas suo feodo attinere quas pie recordationis predecessor noster venerabilis Cvonradus quondam abbas sancti Galli monasterio de Salem ad preces venerabilis Eberhardi quondam abbatis eiusdem loci sub annuo censu iure perpetuo concesserat possidendas sicut instrumentum exinde confectum expresse prosequitur in hec verba []embed Nos igitur ad suggestionem abbatis de Salem et fratrum suorum hoc rescientes predictos nobiles a sua impetitione tamquam nichil in ea iuris habentes revocare voluimus nec valuimus ad hoc tamen negocium per nostram industriam est deductum quod in fratrem Gozzoldum monachum de Salem et C eiusdem monachi fratrem carnalem civem de Vilingen fide data dominus H et C filius suus simpliciter compromiserunt Qui sicut viri sollertes et discreti tandem cum multo labore hunc finem in predicto negocio sortiti sunt ut sepe nominati nobiles dominus videlicet Hainricus et Conradus et alter dictus der Struuz filii sui receptis v marcis argenti a monasterio de Salem omni liti et inpetitioni et iuri quod se in predictis habere dicebant simpliciter et fideliter circumscripta omni mala arte et dolo renunciarent quod et fecerunt in manibus fratris Gozzoldi monachi et nuncii monasterii de Salem in negocio sepe dicto Acta sunt hec apud Gisingen anno domini MCCXLIX III ydus iunii presentibus et astantibus subnotatis videlicet domino H de Imendingen C et G de Guotmotingen Hugone de Meringen Cvnrado et Bertoldo fratribus de Gisingen Cvnrado de Emingen H de Gisingen B et H de Sunthusen Gerungo de Cinbern Cunrado de Ashain aliisque quam pluribus Ut autem predicta maiorem habeant firmitatem nos ad preces utriusque partis sigillum nostrum presenti pagine fecimus appendi cum sigillo nobilium predictorum