Charter Document - 04050046
Charter Number: | 04050046 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis + Christi fidelibus hanc paginam perspecturis + Cunradus + dei gratia sancti Galli abbas et totus eiusdem ecclesie conventus geste rei noticiam Nosse volumus universitatem vestram quod nos omnem decimam tam minorem quam maiorem ecclesie nostre attinentem In predio quod nobilis homo + Cunradus + advocatus de Swarzenberc monasterio de Salem quondam tradidit sive In Runstal sive In Riethain vel ubicumque locorum sito receptis XL marcis argenti a venerabili Eberardo abbate de Salem sub annuo censu hoc est pro dimidia libra cere prefato monasterio perpetuo tradidimus possidendam Census autem iste altario beati Galli In festo ipsius persolvetur quod si forte per oblivionem vel incuriam solutio Census neglecta fuerit abbas seu cellerarius de Salem ex parte nostri de solvendo censu moneri debet si vero post monitionem solutus non fuerit nos pro censu illo querelam movebimus nisi forte ex gratia supersedere velimus de cultura quoque quam fratres de Salem In predicto predio propriis exercent laboribus iuxta indulgentiam privilegiorum suorum nullam prorsus decimam exigemus nec villicos nostros exigere permittemus Actum publice apud Sanctum Gallum In palatio abbatis anno verbi incarnati MCCXXVIII IIII ydus iulii presentibus et consentientibus Manegoldo priore Burchardo preposito Lutholdo decano Cunrado de Hvmlincon Hanrico de Horningen Cunrado de Hveerwen Ernesto de Lapide Ovlrico de Buwenburc et Gottefrido fratre suo Hanrico decano de curia Egelolfo de Waltkilche Waltero de Kilperc Eberardo plebano de Vrvmarrvn Hanrico plebano de Turbatvn Hermanno canonico sancti Magni Cunrado Spitzone Dieterico cellerario de Salem Bertholdo de Bussenanc magistro Friderico aliisque quam pluribus ut autem In posterum firmitatis robur optineat hec pagina sigillo domini abbatis et sigillo chori nostri ipsam fecimus communiri