Charter Document - 04041081
Charter Number: | 04041081 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1230 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Propter longam prehabitam discordiam que quondam inter me et comitem Diethalmum ac suos heredes fuit compositio intercessit amicabilis que ab utraque parte recepta fuit et sponte approbata sub ea conditione quod dictus comes et sui heredes ea que in compositione fuerunt expressa usque ad certum terminum inter nos condictum deberent perducere ad effectum alioquin castrum Vzenberc quod a me habebant an[te] in feudo assignatum in manus meas termino completo mihi sine qualibet reclamatione vacare deberet si ea ut dixi que in compositione expressa fuerant dictus comes ac sui heredes non attenderent et servarent et ego et ecclesia mea sine questione qualibet deberemus idem castrum perpetuo pacifice possidere Si vero idem comes et sui heredes infra predictum terminum inter nos receptum complerent que in eadem compositione fuerunt expressa quindecim eis dedi obsides qui dictum castrum Vzenberc eis reddere tenerentur Unde cum post elapsum terminum sepedictum idem comes et sui heredes per annum et amplius perdurassent quod prefatam compositionem ad effectum perducere non curabant eisdem castrum Vzenberc reddere quia de iure non debui contradixi ad quod utique me offero tam pro me quam pro meis obsidibus probaturum