Charter Document - 04040081

Charter Document - 04040081


Charter Number: 04040081
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Albertus de Rossevvac imperialis curie iusticiarius omnibus presentem paginam intuentibus imperpetuum Quoniam labilis est memoria hominum cautum est ea que aguntur litterarum officio commendari Tenore presentium notum esse cupimus universis quod cum dominus Conradus venerabilis abbas sancti Galli et quidam obsides quos obligaverat comiti Diethalmo de Tocchenburc ac suis heredibus pro Castro Vzenberc ad querimoniam eiusdem comitis ac suorum heredum citati ad curiam imperialem coram nobis in iudicio comparerent dictus dominus abbas iuxta formam sententie proinde late pro se ac obsidibus suis narrando factum proposuit in hec verba [] Nos itaque processum huiusmodi diligentius attendentes quid proinde iuris esset requisita sententia per nobiles et alias personas synodales optentum exstitit si predictus dominus abbas hec omnia supradicta vivo testimonio vel per instrumenta publica pro se et suis obsidibus probare posset in presenti quod merito ab omni querela super predicta causa per eundem comitem non posset vel per suos heredes tam ipse quam sui obsides coram aliquo iudice conveniri Et quia idem dominus abbas pro se et suis obsidibus vivo testimonio ac per instrumenta publica probavit legitime prout dictum est superius processum esse tam pro se quam suis obsidibus de omni impetitione eiusdem comitis ac heredum suorum super impetitione castri Vzenberc fuit sententialiter absolutus Ad huius itaque rei memoriam presentes litteras cum subscriptione testium fecimus sigillari Testes sunt hii dominus C burcgravius de Nuoerinberc comes Albertus de Hauspurc B et B de Geroltsecke Volr de Clingen Bertholdus de Eschinbah Liutholdus senior et iunior de Regensperc E de Hasela R Schade R de Kayserstule C de Tengen C pincerna de Wintherstet H de Arbona E de Bichelense Wezelo de Haydelberc et alii quam plures Actum apud Hagenove anno dominice incarnationis MCCXXXVI X kl marcii none indict

Markups

Names Markup:



Albertus de Rossevvac imperialis curie iusticiarius omnibus presentem paginam intuentibus imperpetuum Quoniam labilis est memoria hominum cautum est ea que aguntur litterarum officio commendari Tenore presentium notum esse cupimus universis quod cum dominus Conradus venerabilis abbas sancti Galli et quidam obsides quos obligaverat comiti Diethalmo de Tocchenburc ac suis heredibus pro Castro Vzenberc ad querimoniam eiusdem comitis ac suorum heredum citati ad curiam imperialem coram nobis in iudicio comparerent dictus dominus abbas iuxta formam sententie proinde late pro se ac obsidibus suis narrando factum proposuit in hec verba []embed Nos itaque processum huiusmodi diligentius attendentes quid proinde iuris esset requisita sententia per nobiles et alias personas synodales optentum exstitit si predictus dominus abbas hec omnia supradicta vivo testimonio vel per instrumenta publica pro se et suis obsidibus probare posset in presenti quod merito ab omni querela super predicta causa per eundem comitem non posset vel per suos heredes tam ipse quam sui obsides coram aliquo iudice conveniri Et quia idem dominus abbas pro se et suis obsidibus vivo testimonio ac per instrumenta publica probavit legitime prout dictum est superius processum esse tam pro se quam suis obsidibus de omni impetitione eiusdem comitis ac heredum suorum super impetitione castri Vzenberc fuit sententialiter absolutus Ad huius itaque rei memoriam presentes litteras cum subscriptione testium fecimus sigillari Testes sunt hii dominus C burcgravius de Nuoerinberc comes Albertus de Hauspurc B et B de Geroltsecke Volr de Clingen Bertholdus de Eschinbah Liutholdus senior et iunior de Regensperc E de Hasela R Schade R de Kayserstule C de Tengen C pincerna de Wintherstet H de Arbona E de Bichelense Wezelo de Haydelberc et alii quam plures Actum apud Hagenove anno dominice incarnationis MCCXXXVI X kl marcii none indict