Charter Document - 04001037
Charter Number: | 04001037 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Eberhardus dei gratia Babinbergensis ecclesie episcopus Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus ut ecclesie nostre dignitatem honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum judicio magis placentes Ea propter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus quod locum qui uocatur Wilheringen tradente nobili viro Vdalrico simul et fratre ipsius Colone annuente Othilia matre sua nobili matrona et Elisabeth sorore sua cum silua adiacente Querenberch cuius termini sunt a castro quod uetus Wilheringen dicitur et ascendunt per riuulum qui Helimbach dicitur usque ad Burcheke et inde ad Linberch diriguntur et ab eo loco recta linea usque ad Mulenbach protendunt cum ceteris appendiciis suis agris vineis pratis pascuis siluis aquis piscationibus denique omnibus ad eum pertinentibus cultis et incultis que quoquo modo usui esse possunt in jus ecclesie nostre recipimus ea condicione ut monachi cisterciensis ordinis qui in eo abbatiam fundauerunt secundum libertatem quam priuilegia Romanorum pontificum eorum ordini concedunt videlicet ut nullum habeant aduocatum preter Romanorum imperatorem et episcopum Babinbergensem sed libere per omnia predictum locum possideant et nostro semper patrocinio tueantur ac foueantur auxilio Hanc etiam libertatem sue familie incluserunt ut si qui in parrochia Grimarsteine uel alibi siti in eodem monasterio sepeliri et bona sua mobilia et immobilia largiri uellent sine sui et successorum suorum plebani contradictione liberam facultatem haberent Preterea Vdalricus huius fundationis auctor et iniciator Jerosolimam profecturus dimidietatem fori Vtemsheim et dimidietatem portus cum adiacente insula et duos piscatores qui jus piscationis cum duobus piscatoribus fratris sui Colonis equali racione habentes ad eum pertinebant nec non et Ibenberch Grebelic et dimidietatem silue Boemitice que sue portionis erat cuius termini sunt a via que de Thissingen per nigrum montem usque ad scopulum Bernsteine dirigitur et ab illo scopulo recta linea limitatur usque ad fluuium Wlta ibi finivntur et mediam partem campi qui Lobenuelt nuncupatur eidem cenobio donauit et ipsam donationem cum testimonio nostri et aliorum fidelium statuit confirmari Decernimus ergo quatinus hec traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus ydoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum sentiat sue integritatis Si qua uero ecclesiastica secularisue persona huius tradicionis nostreque confirmationis decretum et paginam quam conscribi fecimus sciens temere infirmare presumpserit excommunicationi subiaceat et ultionis eterne censuram experiatur si non resipiscat cunctis autem hec iuste seruantibus sit pax a domino quatinus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant cartam hanc quam conscribi fecimus sigilli nostri inpressione munire curauimus Huius rei testes sunt Otaker marchio de Stira Livtoldus comes de Bleia Gotscalcus et filii sui de Hvnesberch Fridericus Reinoldus de Rifenberch et filius sororis eius Vdalricus Sighart de Stophe et hii ex liberis Ex ministerialibus autem Coppolt de Osterhouen item Gozwinus de Osterhouen Gundeloch de Bodelendorf Otto de Lintheim Lutolt de Durcheim Cunradus camerarius de Babinberge Albero de Burgelin Marquard de Werde Dietricus de Troine Ernest de Hartheim Egeno de Bosebach Lutolt longus Helemwicus de Durcheim Acta sunt hec anno incarnationis dominice MCXLVI indictione VIII apostolice sedi pontificante Eugenio papa III regnante domino Cunrado Romanorum rege II