Charter Document - 04000037
Charter Number: | 04000037 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Vidimus |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Ekebertus dei gratia Babinbergensis ecclesie episcopus In specula christi diuina disponente prouidentia positi sumus ut nobis et conmissis nobis ecclesiis speculemur Postulante itaque a nobis venerabili fratre nostro Theodorico abbate de Wilheringen ut quia habundans cautela non nocet sicut pie recordationis venerabilis predecessor noster episcopus Eberhardus fundum et terminos ecclesie in Wilheringen tradente felici eiusdem ecclesie fundatore Vlrico nobili viro annuentibus quoque Colone fratre suo Othilia matre et Elizabeth sorore sua in ius Babinbergensis ecclesie accepit ita et nos eandem donationem ad habundantiorem cautelam et ad ueritatis iniquam demolicionem apud post future etatis homines euitandam nostre dignaremur confirmationis testimonio roborare Justis suis peticionibus digne duximus annuendum decernentes ut ad seruandam iustam per omnia donacionis eiusdem seriem totam continenciam priuilegii a predicto felici predecessore nostro Eberhardo prememorate ecclesie rite et racionabiliter indulti presenti nostro scripto in texeremus cuius hec est forma [] Vt autem donacio predii in Wilheringen sicut ea secundum suprascriptam formam in priuilegio felicis predecessoris nostri prenominati celebratam feliciter et solempnibus testibus approbatam contineri uidimus rata semper maneat et illesa nos quoque ipsam nostro in tempore presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine subiunctis etiam ydoneis testibus duximus confirmandam Contra quam sanctionem nostram et predecessoris nostri sepe dicti quicumque temere venire presumpserit Anathema sit Maranatha nostreque excommunicationi semper subiaceat digna sue iniquitatis premia recepturus Testes autem sunt Fridericus Walpoto de Zverence nobilis Rupertus de Nietsteine et socius suus Ramungus de Huttenhusen miles Cunradas de Santpach Ditricus de Wizzenburc milites Ludewicus de Shellenberc ministeriales imperii Heinricus de Lapide dapifer Wolframmus pincerna et Wolframmus de Ketschenstein marscalcus curie nostre et hii ex laicis Clerici uero dominus Berhtoldus venerabilis prepositus ecclesie sancti Stephani in Babinberc Heinricus de Rutmarsberc canonicus ecclesie eiusdem Eberhardus plebanus de Nivwenkirchen Philippus sacerdos capellanus noster Albertus diaconus plebanus de Wachenrode Crafto notarius noster Cunradus capellarius noster et alii quam plures Datum apud Wiennam anno incarnationis dominice MCCXXXVII vi Nonas Martii Indictione X residente in kathedra apostolatus venerabili patre nostro Gregorio regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico secundo pontificatus nostri anno XXXIII
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Ekebertus dei gratia Babinbergensis ecclesie episcopus In specula christi diuina disponente prouidentia positi sumus ut nobis et conmissis nobis ecclesiis speculemur Postulante itaque a nobis venerabili fratre nostro Theodorico abbate de Wilheringen ut quia habundans cautela non nocet sicut pie recordationis venerabilis predecessor noster episcopus Eberhardus fundum et terminos ecclesie in Wilheringen tradente felici eiusdem ecclesie fundatore Vlrico nobili viro annuentibus quoque Colone fratre suo Othilia matre et Elizabeth sorore sua in ius Babinbergensis ecclesie accepit ita et nos eandem donationem ad habundantiorem cautelam et ad ueritatis iniquam demolicionem apud post future etatis homines euitandam nostre dignaremur confirmationis testimonio roborare Justis suis peticionibus digne duximus annuendum decernentes ut ad seruandam iustam per omnia donacionis eiusdem seriem totam continenciam priuilegii a predicto felici predecessore nostro Eberhardo prememorate ecclesie rite et racionabiliter indulti presenti nostro scripto in texeremus cuius hec est forma []embed Vt autem donacio predii in Wilheringen sicut ea secundum suprascriptam formam in priuilegio felicis predecessoris nostri prenominati celebratam feliciter et solempnibus testibus approbatam contineri uidimus rata semper maneat et illesa nos quoque ipsam nostro in tempore presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine subiunctis etiam ydoneis testibus duximus confirmandam Contra quam sanctionem nostram et predecessoris nostri sepe dicti quicumque temere venire presumpserit Anathema sit Maranatha nostreque excommunicationi semper subiaceat digna sue iniquitatis premia recepturus Testes autem sunt Fridericus Walpoto de Zverence nobilis Rupertus de Nietsteine et socius suus Ramungus de Huttenhusen miles Cunradas de Santpach Ditricus de Wizzenburc milites Ludewicus de Shellenberc ministeriales imperii Heinricus de Lapide dapifer Wolframmus pincerna et Wolframmus de Ketschenstein marscalcus curie nostre et hii ex laicis Clerici uero dominus Berhtoldus venerabilis prepositus ecclesie sancti Stephani in Babinberc Heinricus de Rutmarsberc canonicus ecclesie eiusdem Eberhardus plebanus de Nivwenkirchen Philippus sacerdos capellanus noster Albertus diaconus plebanus de Wachenrode Crafto notarius noster Cunradus capellarius noster et alii quam plures Datum apud Wiennam anno incarnationis dominice MCCXXXVII vi Nonas Martii Indictione X residente in kathedra apostolatus venerabili patre nostro Gregorio regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico secundo pontificatus nostri anno XXXIII