Charter Document - 04000116

Charter Document - 04000116


Charter Number: 04000116
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod ad instantiam venerabilis fratris domini Chvnradi abbatis de Wilhering litteras felicis recordationis olim domini Wolfgeri Patauiensis Episcopi predecessoris nostri uidimus et in omni sui parte salvas invenimus per omnia in hec verba [] In nomine sancte et indiuidue trinitatis Wolfgerus dei gratia Patauiensis Episcopus imperpetuum Ad notitiam Et quia predicte littere velle videbantur ex vetustate consumi nos ad instantiam predicti abbatis eas de verbo ad verbum ut premissum est rescribi fecimus et sub presenti nostro sigillo renouari Dantes super hoc eidem abbati et ecclesie sue presentes litteras cum eodem nostro sigillo in testimonium et cautelam Actum et datum patauie anno domini Millesimo CC Nonagesimo primo III kalendas Martii

Markups

Names Markup:



Nos Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod ad instantiam venerabilis fratris domini Chvnradi abbatis de Wilhering litteras felicis recordationis olim domini Wolfgeri Patauiensis Episcopi predecessoris nostri uidimus et in omni sui parte salvas invenimus per omnia in hec verba []embed In nomine sancte et indiuidue trinitatis Wolfgerus dei gratia Patauiensis Episcopus imperpetuum Ad notitiam Et quia predicte littere velle videbantur ex vetustate consumi nos ad instantiam predicti abbatis eas de verbo ad verbum ut premissum est rescribi fecimus et sub presenti nostro sigillo renouari Dantes super hoc eidem abbati et ecclesie sue presentes litteras cum eodem nostro sigillo in testimonium et cautelam Actum et datum patauie anno domini Millesimo CC Nonagesimo primo III kalendas Martii