Charter Document - 04000025
Charter Number: | 04000025 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Wolfgerus dei gratia patauiensis episcopus in perpetuum Ad noticiam tam futurorum quam presencium peruenire cupimus quod cum inter nos et nobilem matronam scilicet dominam Elizabeth de Wassenberch et pueros eius diu fuisset contencio pro iure patronatus et peticionis in ecclesiam Grimhartesstetin et nos tandem condicto super hoc ad iudicium die patavie conuenissemus et utraque pars suum ius allegaret ipsa quoddam priuilegium protulit per quod ipsa se et suos heredes pretaxatum ius habere probauit et per sentenciam rite latam et approbatam illud obtinuit Cum autem illud priuilegium ex uetustate usque adeo esset hebetatum quod ipsa suis heredibus in posterum suspicionis et contradictionis inde periculum suscitari posse formidauit cauto freta consilio deuota prece de consensu chori nostri a nobis impetrauit ipsius priuilegii sub presenti nostro sigillo renouacionem sicut hic continetur Hec autem sub presenti nostro sigillo renouacio facta est patavie anno incarnacionis dominice MCCIIII Indict septima IIII Kal augusti Huius rei testes sunt fratres et canonici nostri de choro Heinricus decanus Arnoldus custos Chalhohus de Valchensteine Gotfridus Vlricus scriba Germanus noster Sigihardus archidiaconus Wichardus prepositus in Ranshouen Leonhardus prepositus de Richerberge Dietmarus prepositus de suben Albertus plebanus in trufter Otto piber Vlricus scobrius Ex nobilibus Walchvonus de Chambe et Alrammus frater eius Wernhardus de hagenowe Ex ministerialibus Richerus pincerna de Wesin Henricus dapifer de lonstorf Manegoldus camerarius de aheim Wernherus de valchensteine Cunradus de buhele Albertus puer de patauia Thiemo de buchelberge liutoldus de sauersteten Walchunus de herdingen et alii multi