Charter Document - 03981083
Charter Number: | 03981083 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Omnibus hanc litteram inspecturis tenore presentium innotescat quod nos Albero de Chunringe austrie pincerna ad instanciam consiliariorum nostrorum attento iuris ordine et omni condicione exclusa domino Arnoldo venerabili preposito et Conuentui domus sancti Floriani omne ius quod in Capella Liehtenchirchen per lxx annos et forte amplius se habere dicebant ipsis sicut decuit pure recognouimus propter deum actioni si qua nobis competebat in eadem renunciantes et donationem eiusdem Capelle quam Hermanno Scolari nostro feceramus decernimus minime valituram sepedictam Capellam cum omnibus suis attinenc iis Ecclesie sancti Michahelis in Wachowe cuius filia esse dinoscitur restituentes pleno iure non obstante dicto Conuentui inuestitura spiritualium quam dominus noster Episcopus fecerat cum Hermanno Et ne aliquis successorum uel heredum nostrorum occasione impeticionis nostre dictum prepositum et Conuentum de cetero molestare presumat in eadem Capella ipsis factam gratiam Sigilli nostri munimine roboramus Acta sunt hec Anno domini MCCLVIII VIII Kalendas Augusti et hoc in Castro Tyrenstein in presencia Testium quos annotamus Plebanus de Cysteinstorf Vlricus Notarius Arnoldus de Tyrenstein Rumhardus de Cysteinstorf Reinboto de weittra Hertwicus Genslo Milites nostri Dietlo de Prvnne Chunrat de Spitzze Otacherus Trachter et alii quam plures