Charter Document - 03980083

Charter Document - 03980083


Charter Number: 03980083
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

O dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus vniuersis christi fidelibus has Litteras inspecturis Salutem in domino Nouerit uestra dilectio nos litteras Alberonis de Chunringe uidisse et legisse per omnia in hec uerba [] Nos uero pia deuotorum acta et maxime que es habundantia iuris procedunt volentes benigno fauore prosequi et sincero predicta omnia sicut per eundem Alberonem de Chunringe rationabiliter facta sunt grata et rata habentes ea auctoritate litterarum presentium confirmamus decernentes carere omni robore firmitatis quicquid per Hermannum scolarem predictum de inuestitura Capelle predicte aput nos fuit obtentum presertim cum suggesta falsitate et tacita veritate per eum fuimus circumuenti Datum in Ebelsperch Anno domini Millesimo CCLVIII XIII kalendas Augusti Pontificatus nostri Anno Quinto

Markups

Names Markup:



O dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus vniuersis christi fidelibus has Litteras inspecturis Salutem in domino Nouerit uestra dilectio nos litteras Alberonis de Chunringe uidisse et legisse per omnia in hec uerba []embed Nos uero pia deuotorum acta et maxime que es habundantia iuris procedunt volentes benigno fauore prosequi et sincero predicta omnia sicut per eundem Alberonem de Chunringe rationabiliter facta sunt grata et rata habentes ea auctoritate litterarum presentium confirmamus decernentes carere omni robore firmitatis quicquid per Hermannum scolarem predictum de inuestitura Capelle predicte aput nos fuit obtentum presertim cum suggesta falsitate et tacita veritate per eum fuimus circumuenti Datum in Ebelsperch Anno domini Millesimo CCLVIII XIII kalendas Augusti Pontificatus nostri Anno Quinto