Charter Document - 03970035

Charter Document - 03970035


Charter Number: 03970035
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus Jerusalem et Sicilie Rex Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur Celsitudo ut piis religiosorum petitionibus fauorabiliter annuamus Hinc est quod tenore presentium notum fieri uolumus uniuersis quod fratres de Sitansteten fideles nostri presentarunt nostre Curie quoddam scriptum quod a clare memorie Liupoldo quondam duce austrie ipsis fuit clementer indultum Serenitati nostre humiliter supplicantes quatinus dictum scriptum innouare et de nostra confirmare clementia dignaremur Cuius tenor talis est [] Nos itaque ipsorum deuotis supplicationibus benignius inclinati presentatum Curie nostre scriptum predicti ducis scribi et innouari mandauimus illud et omnia que continentur in eo de superhabundanti gratia confirmantes Quapropter uniuersis presentis scripti mandamus edicto quatinus iuxta predicti ducis collationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inuiolabiliter obseruetis nec contra presentis innouationis nostre et confirmationis tenorem uenire aliquatinus presumatis Quod qui presumpserit indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum Ad cuius innouationis ef confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum presentem paginam fieri fecimus nostro sigillo munitam Huius autem rei testes sunt [] Salzeburgensis et [] Moguntinus archiepiscopi [] Babenbergensis [] Ratisponensis Imperialis aule cancellarius et [] patauiensis episcopi [] Burgrauius de Nurenberc Godefridus de hoenloch [] de hardekke et [] de bleien comites Heinricus de prunne et Irnfridus de himperc et alij quam plures Datum apud wienam anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Tricesimo Septimo Mense Aprili Decima Indictione

Markups

Names Markup:



Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus Jerusalem et Sicilie Rex Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur Celsitudo ut piis religiosorum petitionibus fauorabiliter annuamus Hinc est quod tenore presentium notum fieri uolumus uniuersis quod fratres de Sitansteten fideles nostri presentarunt nostre Curie quoddam scriptum quod a clare memorie Liupoldo quondam duce austrie ipsis fuit clementer indultum Serenitati nostre humiliter supplicantes quatinus dictum scriptum innouare et de nostra confirmare clementia dignaremur Cuius tenor talis est []embed Nos itaque ipsorum deuotis supplicationibus benignius inclinati presentatum Curie nostre scriptum predicti ducis scribi et innouari mandauimus illud et omnia que continentur in eo de superhabundanti gratia confirmantes Quapropter uniuersis presentis scripti mandamus edicto quatinus iuxta predicti ducis collationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inuiolabiliter obseruetis nec contra presentis innouationis nostre et confirmationis tenorem uenire aliquatinus presumatis Quod qui presumpserit indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum Ad cuius innouationis ef confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum presentem paginam fieri fecimus nostro sigillo munitam Huius autem rei testes sunt [] Salzeburgensis et [] Moguntinus archiepiscopi [] Babenbergensis [] Ratisponensis Imperialis aule cancellarius et [] patauiensis episcopi [] Burgrauius de Nurenberc Godefridus de hoenloch [] de hardekke et [] de bleien comites Heinricus de prunne et Irnfridus de himperc et alij quam plures Datum apud wienam anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Tricesimo Septimo Mense Aprili Decima Indictione