Charter Document - 03970023

Charter Document - 03970023


Charter Number: 03970023
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Leupoldus dei gratia dux Austrie ac styrie uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in perpetuum Quia omnis potestas est a deo qui pius est et iustus nos et omnes qui ab ipso maiorem inter homines potestatem accepimus ipsum recognoscere et ad eum respicere magnopere debemus ut in ipso et per ipsum iusticiam et misericordiam conseruantes eius semper muniamur auxilio et ab eo nunquam inperpetuum separemur Quapropter et nos et omnes parentes nostri ut omnium peccatorum nostrorum remissionem ab omnipotenti deo consequamur decimationes aput Sunnilpurch fratribus de Sitanstetin iam diu iniuste ablatas eidem monasterio deuota mente restituentes longam iniuriam ad equitatem reuocare curauimus et propter uenerabilem eiusdem loci abbatem omnia que uel nos uel parentes nostri eidem ecclesie contulimus capellam scilicet aput Rebegowe et fodrum quod de bonis ipsorum habere possemus et ut bona ipsorum siue per terram siue per aquam sine omni thelonei exactione liberum habeant transitum et ut omnes quoque ministeriales nostri bona sua pro peccatis suis nostra permissione et licentia eidem monasterio libere contradant Hec inquam omnia iure perpetuo iam dicte ecclesie indulsimus et larga manu donauimus et ne inposterum alicuius astucia uel malicia hec nostra donatio possit infringi uel deleri uniuersa hec in carta describi et sigilli nostri inpressione muniri precepimus et ut inperpetuum rata et inconuulsa permaneat omnes quorum nomina subiuncta sunt in testimonium illis adhibuimus Crafto de Amcinspach Vlricus de Pernecche Hademarus de Chunringen Wichardus de Cebingen Gundacher de Styre et frater eius Duringus Ulricus struno Vlricus de Pecha et alii quam plures Datum aput Newenburch anno incarnat domini MCC Indictione VI