Charter Document - 03920083
| Charter Number: | 03920083 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lambach, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Albertus dei gracia dux austrie et Stirie dominus carniole marchie et Portusnaonis vniuersis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit salutem Venientes ad nostram presenciam Religiosi viri honorabilis abbas et Conuentus monasterii Lambacensis quoddam nobis exhibuere priuilegium ipsis per Illustrem quondam principem Fridericum ducem austrie et stirie recordationis felicis pie traditum et concessum humiliter postulantes quatinus jdem sibi priuilegium cum graciis annotatis innouare de speciali gracia dignaremur Est autem priuilegij per omnia tenor talis [] Nos igitur eorundem fratrum profectus et conmoda singularis beniuolencie prerogatiua et affluencia prosequi cupientes prenotatum priuilegium et suam continenciam graciarum sicut de verbo ad verbum superius exprimuntur affectu liberali admittimus approbamus innouamus et scripti presentis patrocinio communimus In cuius rei testimonium hanc paginam scribi et sigillo nostro fecimus conmuniri Datum welse V nonas Julij anno dominj MCC octogesimo septimo
Markups
Names Markup:
Albertus dei gracia dux austrie et Stirie dominus carniole marchie et Portusnaonis vniuersis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit salutem Venientes ad nostram presenciam Religiosi viri honorabilis abbas et Conuentus monasterii Lambacensis quoddam nobis exhibuere priuilegium ipsis per Illustrem quondam principem Fridericum ducem austrie et stirie recordationis felicis pie traditum et concessum humiliter postulantes quatinus jdem sibi priuilegium cum graciis annotatis innouare de speciali gracia dignaremur Est autem priuilegij per omnia tenor talis []embed Nos igitur eorundem fratrum profectus et conmoda singularis beniuolencie prerogatiua et affluencia prosequi cupientes prenotatum priuilegium et suam continenciam graciarum sicut de verbo ad verbum superius exprimuntur affectu liberali admittimus approbamus innouamus et scripti presentis patrocinio communimus In cuius rei testimonium hanc paginam scribi et sigillo nostro fecimus conmuniri Datum welse V nonas Julij anno dominj MCC octogesimo septimo
