Charter Document - 03920042

Charter Document - 03920042


Charter Number: 03920042
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie ac dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem Qvia ad instanciam et peticionem dilecti nostri Wernhardi abbatis de Lambach et conuentus eiusdem ecclesie necnon ex gracia speciali pro remedio anime nostre duximus perpetuo concedendum vt omnia victualia sua quocumque nomine censeantur de cetero per danubium transducere debeant libere sine muta Vt autem huius rei donatio robur firmum optineat et profectum presens scriptum ipsis in euidens testimonium iussimus exhiberi sigilli nostri patrocinio conmunitum coram testibus subnotatis Anhelmo viro nobili de Justinge Chunrado de Zekinge Ottone camerario nostro de walchunschirchen Ditrico de Tobra Truslino de Heimburch Liupoldo preposito Ardacensi magistro Vlrico de Chirchperch prothonotario nostro Gotschalco plebano de Holabrunne Marquardo notario nostro et aliis quam pluribus quorum non sunt nomina hic notata Datum Hintperch anno domini MCCXLII VII kalendas Aprilis