Charter Document - 03910108
Charter Number: | 03910108 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper augustus Omnibus Inperpetuum Liberalitatis opus nobile Regalem magnificentiam a qua egreditur sic decorat quod dum ad Religiosas personas extenditur temporalem adauget honorem et futuram salutem promittit Nouerit igitur presens etas et successio futurorum quod honorabilis abbas de Chremsmunster et Conuentus ibidem nostram accesserint presentiam humiliter supplicantes vt sibi duo priuilegia a quondam Friderico austrie et Stirie duce ac domino Carniole ipsis tradita et concessa confirmare de benignitate Regia dignaremur Cuius primi priuilegii tenor est talis secundi uero Priuilegii talis est tenor [] secundi uero Priuilegii talis est tenor [] Nos autem predictorum abbatis et Conuentus Monasterii Chremsmunsteriensis piis Supplicationibus fauorabiliter inclinati predicta priuilegia in singulis suis articulis prout superius exprimuntur rata habentes et grata ea ex plenitudine Regalis clementie innouamus et liberaliter confirmamus Et ut abbas et fratres prefati a nostra munificentia aliqua speciali gratia gaudeant se munitos ipsis beniuole indulgemus quod vbique per terram et aquas sua victualia deduci valeant sine qualibet exactione thelonii siue Mute iuxta consuetudinem ipsis et suo Monasterio temporibus Illustrium quondam terrarum istarum principum obseruatam Testes omnium premissorum sunt Venerabiles Petrus pattauiensis et Johannes Gurcensis Episcopi Illustris Albertus dux Saxonie Nobiles viri Fridericus Burgrauius de Nurenberg Meinhardus Tirolensis Burchardus de hochenberch hermanus de hennenberch hugo de Werdenberch et Euerardus de Catzenellenboge Comites Wernhardus de Scowenberch Otto de Lichtenstein et alii quam plures In cuius confirmationis et gratie nostre testimonium et robur perpetuo valiturum presentem paginam exinde conscribi et maiestatis nostre Sigillo fecimus communiri Datum in Linza pridie nonas Nouembris Indictione VIII Anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo nono Regni vero nostri Anno Septimo
Markups
Names Markup:
Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper augustus Omnibus Inperpetuum Liberalitatis opus nobile Regalem magnificentiam a qua egreditur sic decorat quod dum ad Religiosas personas extenditur temporalem adauget honorem et futuram salutem promittit Nouerit igitur presens etas et successio futurorum quod honorabilis abbas de Chremsmunster et Conuentus ibidem nostram accesserint presentiam humiliter supplicantes vt sibi duo priuilegia a quondam Friderico austrie et Stirie duce ac domino Carniole ipsis tradita et concessa confirmare de benignitate Regia dignaremur Cuius primi priuilegii tenor est talis secundi uero Priuilegii talis est tenor []embed secundi uero Priuilegii talis est tenor []embed Nos autem predictorum abbatis et Conuentus Monasterii Chremsmunsteriensis piis Supplicationibus fauorabiliter inclinati predicta priuilegia in singulis suis articulis prout superius exprimuntur rata habentes et grata ea ex plenitudine Regalis clementie innouamus et liberaliter confirmamus Et ut abbas et fratres prefati a nostra munificentia aliqua speciali gratia gaudeant se munitos ipsis beniuole indulgemus quod vbique per terram et aquas sua victualia deduci valeant sine qualibet exactione thelonii siue Mute iuxta consuetudinem ipsis et suo Monasterio temporibus Illustrium quondam terrarum istarum principum obseruatam Testes omnium premissorum sunt Venerabiles Petrus pattauiensis et Johannes Gurcensis Episcopi Illustris Albertus dux Saxonie Nobiles viri Fridericus Burgrauius de Nurenberg Meinhardus Tirolensis Burchardus de hochenberch hermanus de hennenberch hugo de Werdenberch et Euerardus de Catzenellenboge Comites Wernhardus de Scowenberch Otto de Lichtenstein et alii quam plures In cuius confirmationis et gratie nostre testimonium et robur perpetuo valiturum presentem paginam exinde conscribi et maiestatis nostre Sigillo fecimus communiri Datum in Linza pridie nonas Nouembris Indictione VIII Anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo nono Regni vero nostri Anno Septimo