Charter Document - 03910061
Charter Number: | 03910061 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole Omnibus hanc litteram inspecturis salutem Huius testimonio littere ac tenore ad uniuersorum noticiam cupimus peruenire quod Heinricus de Grauenstein in nostra presentia constitutus absque omni coactione cessit uoluntarie ab aduocatia possessionum ecclesie in Chremsmunster in qua sibi iurisdictionem uel pocius iniustam occupacionem acquisierat per uiolentiam iure penitus renitente Et hanc quidem cessionem hylariter publicauit et fide data uice sacramenti spopondit quod nullam sibi de cetero iurisdictionem in eadem aduocacia presumat uel studeat usurpare hoc in penam per ipsum adiuncto quod si ipse aut aliquis ex hominibus ipsius hoc promissum super cessione factum aliquatenus irritaret omnia propria et pheoda ipsius ultra flumen Anasi constituta in nostram usualem transeant potestatem Nos igitur ut debuimus homines et possessiones dicti monasterii in gratiam nostram et fauorem assumimus a quibuslibet inuasoribus deffendendos Vt hec ergo in posterum non ualeant reuocari abbati et conuentui sepe memorate ecclesie presentem cartam in duraturum testimonium assignamus sigilli nostri munimine roboratam testibus etiam qui aderant annotatis quorum hec sunt nomina viri nobiles Heinricus de Schowenberch Alramus de Hals Heinricus de Seuelde Albero de Pollenhaim Vlricus de Chirchelinge Vlricus de Hintperch Chunradus et Heinricus fratres de Zakkinge Cholo de Fronhouen Hermannus de Minnenbach et plures equidem intererant quos designare nominibus non oportet Acta sunt autem hec in Wels anno ab incarnacione domini MCCXLVIII Kalendas Februarii tercie decime indictionis