Charter Document - 03910086
Charter Number: | 03910086 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Otacharus dei gratia Dominus Regni Bohemie Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus presentia inspecturis in perpetuum Cupientes Ecclesiarum indempnitatibus prouidere earumque profectibus intendere cum effectu iustas earum petitiones benigne duximus exaudire Supplicauit itaque sublimitati nostre Bertholdus uenerabilis abbas in Chremsmunster quatenus priuilegium a bone memorie Friderico Duce suo concessum monasterio dignaremur eidem per nostre renouationis gratiam confirmare cuius tenor per omnia talis erat [] Nos igitur iustis ipsius Abbatis inclinati precibus quod ab eodem Duce in fauorem monasterij in Chremsmunster pie ac prouide in hac parte factum est ratum et gratum habentes illud ei per hanc nostre concessionis gratiam duximus confirmandum Testes Otto Patauiensis Episcopus Chunradus Frisingensis Electus Hermannus Abbas de Altah Otto et Chunradus Comites de Plein Heinricus et Wernhardus de Schowenberch Wocho de Rosenberch Chunradus de Zecking Ludwicus et Wernherus de Zelcking Albero et Wichardus de Polnheim Vlricus de Kapell Vlricus de Lobenstein Siboto et Arnoldus de Lonstorf Chunradus et Ernestus de Asperch Merboto de Oed Ernestus de Stein Heinricus et Otto de Ahleiten Otto de Chvstelbanch et alij plurimj Datum in Wels In Mense Octobris Anno domini MCCLVIII Indictione Secunda
Markups
Names Markup:
Otacharus dei gratia Dominus Regni Bohemie Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus presentia inspecturis in perpetuum Cupientes Ecclesiarum indempnitatibus prouidere earumque profectibus intendere cum effectu iustas earum petitiones benigne duximus exaudire Supplicauit itaque sublimitati nostre Bertholdus uenerabilis abbas in Chremsmunster quatenus priuilegium a bone memorie Friderico Duce suo concessum monasterio dignaremur eidem per nostre renouationis gratiam confirmare cuius tenor per omnia talis erat []embed Nos igitur iustis ipsius Abbatis inclinati precibus quod ab eodem Duce in fauorem monasterij in Chremsmunster pie ac prouide in hac parte factum est ratum et gratum habentes illud ei per hanc nostre concessionis gratiam duximus confirmandum Testes Otto Patauiensis Episcopus Chunradus Frisingensis Electus Hermannus Abbas de Altah Otto et Chunradus Comites de Plein Heinricus et Wernhardus de Schowenberch Wocho de Rosenberch Chunradus de Zecking Ludwicus et Wernherus de Zelcking Albero et Wichardus de Polnheim Vlricus de Kapell Vlricus de Lobenstein Siboto et Arnoldus de Lonstorf Chunradus et Ernestus de Asperch Merboto de Oed Ernestus de Stein Heinricus et Otto de Ahleiten Otto de Chvstelbanch et alij plurimj Datum in Wels In Mense Octobris Anno domini MCCLVIII Indictione Secunda