Charter Document - 03910059

Charter Document - 03910059


Charter Number: 03910059
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

F Dei gratia Dux Austrie et Styrie et Dominus Carniole per presens scriptum notum facimus omnibus hanc paginam inspecturis quod nos ob reuerenciam et honorem gloriose virginis Marie nec non pro nostre ac parentum nostrorum remedio animarum de possessionibus nostris redditus unius talenti contulimus ecclesie in Chremismvnster De speciali quoque dilectionis gracia qua eandem complectimur ecclesiam remisimus ei totum ius aduocatie quod vulgo Vogtereht dicitur ita quod pro tali iure decem libras persoluat ad nostram Cameram annuatim Acta sunt hec anno Domini MCCXXXVI kalend Maii VII Et ut aput nos et successores nostros hec rata et illibata semper permaneant presentem paginam conscribi et nostro Sigillo fecimus roborari