Charter Document - 03792749

Charter Document - 03792749


Charter Number: 03792749
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Postea vero anno ii regni mei incarnationis vero dominice MCXXXVII hec omnia superscripta concessi et omnia subscripta que Rabellus ante eis et alii fideles dederant confirmavi scilicet totum manerium Mesnil Gerold excepta Buxeria et totum nemus de Sancta Maria Calida cum terra pertinente ad ipsum nemus et vivarium de Manso Odonis in Anglia totum manerium de Becheford in bosco et in plano cum omnibus ei pertinentibus sicut Rabellus illud in dominio suo habebat Concessit quoque eis Rabellus quicquid eidem ecclesie a quocumque suorum hominum datum est vel quandoque dabitur salvo tamen sibi jure suo nisi illud ultro dederit canonicis scilicet terram quam Ricardus Freschet dedit cum tota mansura eius et iii solidatas per annum de firma cuiusdam prati quas Alexander de Botemunt dedit eidem ecclesie et apud Roures dedit idem Alexander eidem ecclesie decimam carruce sue dominice et per annum i sext[er] bladi in molendino suo et dimidiam acram terre de dono Marie filie Herberti Freschet et unam virgata terre apud P[er]ci de dono Riculfi de P[er]ci et licentiam et quietationem piscandi in aqua et fugandi in warenna Rabelli propter infirmos et hospites cum opus fuerit et quietationem omnium porcorum eorum in pastione sicut suorum propriorum ubicumque ipse habuerit et terram quam Math[eu]s Buscardus eidem ecclesie vendidit et concessit que est apud Sanctam Mariam Calidam et decimam de vicecomitatu de Lesuin et Algia que sunt de capellaria mea quas Gislebertus de Ebroicis et Robertus filius eius capellani regis Henrici et mei dederunt et concesserunt eidem ecclesie in Caleto apud Sanctum Romanum capellam Sancti Michaelis ex dono Rabelli et concessu Hugonis archiepiscopi Rothom[agensis] super Mansionem Odonis partem terre de maresco super Divam ad firmandam exclusam molendini sicut conclusa est fossato sicut eam dederunt Adam de Magneio et Guillelmus de Brolio et Adam de Quatuor Marie et alii dominatus Brolii infra Mansionem Odonis unam virgatam terre quam Anfrida dea dedit eidem ecclesie super Divam juxta culturas canonicorum et i virgatam vinee in monte de Canun quam Buscardus filius Fulconis dedit eidem ecclesie et iiii virgatas vinee in monte Boterel quam Reinoldus Cheoket moriens dedit eidem ecclesie et ii acras terre et dimidiam desuper Londam de feodo Roberti Lovel per xviii denarios per annum pro omni servitio et infra Londam dimidiam acram terre de burgagio de Mansione Odonis quod totum et vineam et terram mater ipsius Reinoldi concessit et posuit super altare de cuius hereditate erat super Divam ad Potlambert dimidiam acram terre quam Guillelmus filius Hugonis Lovel dedit eidem ecclesie