Charter Document - 03790749

Charter Document - 03790749


Charter Number: 03790749
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Stephanus rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus filiis et fidelibus sancte ecclesie per Angliam et Normanniam constitute salutem Notum sit omnibus vobis quod concedo et confirmo auctoritate huius presentis privilegii mei ea omnia que Odo Stigandus et homines sui dederunt ecclesie Sancti Martini et Sancte Barbare de Escageolet sicut in hoc et Guillelmi regis avi mei et Henrici regis avunculi mei privilegiis continentur precibus venerabilis viri Hugonis Rothomagensis archiepiscopi et Teobaldi comitis Blesensis dilectissimi fratris mei et requisitione Rabelli de Tancardivilla camerarii mei ipsius ecclesie piissimi patroni collaudatione quoque omnium tam clericorum quam laicorum in hac carta subscriptorum videlicet terras et prata que predictus Odo Stigandus dedit eidem ecclesie apud Mansionem Odonis decimam quoque ipsius ville et totius sui dominii quod est apud Mansionem Odonis in terris vineis molendinis virgultis vitulis agnis caseis velleribus porcis et piscibus et inter Mansionem Odonis et Escageolet piscine locum et Guillelmus de Mirebel et Osmundus Boenot de Salcantia dederunt eidem ecclesie prece Odonis prefati decimas suas de Mirebel et de Salcantia quarum duas partes prius in suo dominio retinebant dedit quoque idem Odo terram quam habebat apud villam que vocatur Sancta Maria Calida cum parte media ecclesie et decime ipsius ville sicut libere in suo dominio habebat Serlo quoque de Mansione Malgerii dedit eidem ecclesie precibus Odonis terram quam habebat in dominio suo apud Brolium de alodio suo et idem Odo dedit ad luminare ejusdem ecclesie decimam thelonei de Mansione Odonis et terram Safredi wambesarii de qua iii solidos annuatim habuerat et terram Anschetilli Baconis pro qua debet ecclesiam in festivitatibus parare et duas libras incensi reddere unam ad Natale et alteram ad Pascha item in pago Constantiensi apud Seoldivillam terram cum decima unius molendini et decimam villanorum ejusdem ville quam tenebat in suo dominio oblationes quoque capelle sue canonicis predicte ecclesie concessit homines autem eorum ab omni seculari exactione liberos et quietos ab opere excluse molendini esse concessit moltam et theloneum solummodo retinens Hec itaque omnia servitio dei et usibus canonicorum distribuens tam libere et honorifice habenda et tenenda sicut ipse honorem suum a duce Normannorum domino suo liberius habebat inperpetuum canonicis concessit Hec omnia rege Guillelmo avunculo meo regnante et concedente acta sunt [] Hec vero omnia predicte ecclesie inperpetuum obtinenda regia auctoritate confirmo et a deo mihi collata potestate corroboro sicut partim in carta regis Henrici et in carta Rabelli et regis Willelmi avi mei confirmatum est et sicut prefati ipsius ecclesie benefactores dederunt vel alii fideles in futuro dederint T[estibus] R[ogero] canc[ellario] et R[oberto] comite Gloec[estrie] et G[alerano] comite de Metll[ento] et Guh[er]o de Alneto et Willelmo de Alb[ini] pincerna et Hugone Bigoto et Roberto Maleto et Roberto de Curci et Ricardo filio Ursi et Willelmo Maled[octo] et Johanne Mariscalco Apud Pontem Aldomari

Markups

Names Markup:




Stephanus rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus filiis et fidelibus sancte ecclesie per Angliam et Normanniam constitute salutem Notum sit omnibus vobis quod concedo et confirmo auctoritate huius presentis privilegii mei ea omnia que Odo Stigandus et homines sui dederunt ecclesie Sancti Martini et Sancte Barbare de Escageolet sicut in hoc et Guillelmi regis avi mei et Henrici regis avunculi mei privilegiis continentur precibus venerabilis viri Hugonis Rothomagensis archiepiscopi et Teobaldi comitis Blesensis dilectissimi fratris mei et requisitione Rabelli de Tancardivilla camerarii mei ipsius ecclesie piissimi patroni collaudatione quoque omnium tam clericorum quam laicorum in hac carta subscriptorum videlicet terras et prata que predictus Odo Stigandus dedit eidem ecclesie apud Mansionem Odonis decimam quoque ipsius ville et totius sui dominii quod est apud Mansionem Odonis in terris vineis molendinis virgultis vitulis agnis caseis velleribus porcis et piscibus et inter Mansionem Odonis et Escageolet piscine locum et Guillelmus de Mirebel et Osmundus Boenot de Salcantia dederunt eidem ecclesie prece Odonis prefati decimas suas de Mirebel et de Salcantia quarum duas partes prius in suo dominio retinebant dedit quoque idem Odo terram quam habebat apud villam que vocatur Sancta Maria Calida cum parte media ecclesie et decime ipsius ville sicut libere in suo dominio habebat Serlo quoque de Mansione Malgerii dedit eidem ecclesie precibus Odonis terram quam habebat in dominio suo apud Brolium de alodio suo et idem Odo dedit ad luminare ejusdem ecclesie decimam thelonei de Mansione Odonis et terram Safredi wambesarii de qua iii solidos annuatim habuerat et terram Anschetilli Baconis pro qua debet ecclesiam in festivitatibus parare et duas libras incensi reddere unam ad Natale et alteram ad Pascha item in pago Constantiensi apud Seoldivillam terram cum decima unius molendini et decimam villanorum ejusdem ville quam tenebat in suo dominio oblationes quoque capelle sue canonicis predicte ecclesie concessit homines autem eorum ab omni seculari exactione liberos et quietos ab opere excluse molendini esse concessit moltam et theloneum solummodo retinens Hec itaque omnia servitio dei et usibus canonicorum distribuens tam libere et honorifice habenda et tenenda sicut ipse honorem suum a duce Normannorum domino suo liberius habebat inperpetuum canonicis concessit Hec omnia rege Guillelmo avunculo meo regnante et concedente acta sunt []embed Hec vero omnia predicte ecclesie inperpetuum obtinenda regia auctoritate confirmo et a deo mihi collata potestate corroboro sicut partim in carta regis Henrici et in carta Rabelli et regis Willelmi avi mei confirmatum est et sicut prefati ipsius ecclesie benefactores dederunt vel alii fideles in futuro dederint T[estibus] R[ogero] canc[ellario] et R[oberto] comite Gloec[estrie] et G[alerano] comite de Metll[ento] et Guh[er]o de Alneto et Willelmo de Alb[ini] pincerna et Hugone Bigoto et Roberto Maleto et Roberto de Curci et Ricardo filio Ursi et Willelmo Maled[octo] et Johanne Mariscalco Apud Pontem Aldomarilocation