Charter Document - 03789587

Charter Document - 03789587


Charter Number: 03789587
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1067 - 1077
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Tempore Guillelmi patris mei ducis Normannorum postea regis Anglie Odo Stigandus diligenter et fideliter considerans seque coheredem fieri Christi et eius hereditati partem sue facultatis ascribi desiderans [] Vt autem res et facultates ecclesie predicte diuturna pace et incommutabili stabilitate fulciret Willelmo Normannorum duci domino suo canonicos apud Troardum presentauit eique illos et ecclesiam cum omnibus facultatibus suis ad custodiendam ac defendendum coram Iohanne Rothomagensi archiepiscopo et quibusdam episcopis et abbatibus et baronibus suis commendauit Ipse uero beneficium ecclesie et orationum suffragia humili deuocione suscipiens Rogero de Monte Gommeri eam uice sua fideliter custodiendam commisit Quam institutionem auctoritate manus sue sublimare cupiens signo sancte crucis confirmauit Signum Willelmi Normannorum ducis Signum Iohannis Rothomagensis archiepiscopi Signum Hugonis Lexouiensis episcopi Signum Michaelis Abrincarum episcopi Signum Durandi Troardensis abbatis Signum Ainardi Sancte Marie Diuensis abbatis Signum Nicholai Sancti Audoeni abbatis Signum Rogeri de Monte Gommeri Signum Rogeri de Bello Monte Signum Willelmi filii Osberti de Britolio

Markups

Names Markup:



Tempore Guillelmi patris mei ducis Normannorum postea regis Anglie Odo Stigandus diligenter et fideliter considerans seque coheredem fieri Christi et eius hereditati partem sue facultatis ascribi desiderans []embed Vt autem res et facultates ecclesie predicte diuturna pace et incommutabili stabilitate fulciret Willelmo Normannorum duci domino suo canonicos apud Troardum presentauit eique illos et ecclesiam cum omnibus facultatibus suis ad custodiendam ac defendendum coram Iohanne Rothomagensi archiepiscopo et quibusdam episcopis et abbatibus et baronibus suis commendauit Ipse uero beneficium ecclesie et orationum suffragia humili deuocione suscipiens Rogero de Monte Gommeri eam uice sua fideliter custodiendam commisit Quam institutionem auctoritate manus sue sublimare cupiens signo sancte crucis confirmauit Signum Willelmi Normannorum ducis Signum Iohannis Rothomagensis archiepiscopi Signum Hugonis Lexouiensis episcopi Signum Michaelis Abrincarum episcopi Signum Durandi Troardensis abbatis Signum Ainardi Sancte Marie Diuensis abbatis Signum Nicholai Sancti Audoeni abbatis Signum Rogeri de Monte Gommeri Signum Rogeri de Bello Monte Signum Willelmi filii Osberti de Britolio