Charter Document - 03788587
Charter Number: | 03788587 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1055 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Spiritus Sancti gratia admonitus baronum et amicorum suorum fideli consilio et auxilio roboratus in ecclesia sancti Martini que est sita in uico cui nomen est Scalioliolum vi canonicos constituit et que ad usus cotidianos necessaria esse cognouit ut fidelis dispensator et prudens diligenter supplere ac ministrare studuit Neque uero res alterius fraudulenter supplantando seu uiolenter rapiendo tam utile propositum explere uoluit sed de suo proprio satis consulte et conuenienter pro eterne remunerationis incremento hoc exequi curauit dans eis scilicet terras et prata cum decima parochie predicte ecclesie adiacentis et totius sui dominici quod est apud Mansionem Odonis tam in terris quam in uineis et molendinis et uirgultis et uitulis et agnis et caseis et uelleribus et porcis et piscibus et inter Mansionem Odonis et Scaiioliolum piscinam eis facere concessit Et ut Willelmus de Mirebel et Osmundus Boenot de Salquentia decimas suas quarum duas partes retinebant premisse ecclesie condonarent multis precibus nutu dei obtinuit Terram etiam quam habebat apud uillam que uocatur Sancta Maria Calida cum parte ecclesie et decime sicut libere in dominio suo habebat eidem ecclesie concessit Et ut Sello de Mansione Malgerii terram quam apud Brollium de alodio suo in dominio suo habebat communiter habendam canonicis predicti loci concederet cooperante Sancto Spiritu obtinere meruit Et ad luminare ecclesie decimam thelonei de Mansione Odonis et terram Safridi Guanbaisarii de que tres solidos annuatim habere consueuerat ad emendum cereos in festiuitate sancti Martini et terram Anscetilli Baconis ut in festiuitatibus de ornamentis ecclesie eam pararet et duas libras incensi unam ad Natale Domini et aliam ad Pasche emeret ad laudem et honorem nominis dei digne et conuenienter ordinauit Item in Constantinensi pago apud Seoluillam terram cum decima unius molendini et decima uillanorum eiusdem uici quam tenebat in suo dominio predicte ecclesie concessit Hec autem supradicta in vi prebendas distribuens propriis canonicorum usibus assignauit et licet singulis singula ordinauerit et quid caseorum et decimam totius sui dominici pecoris de Mansione Odonis et oblationes totius parrochie predicte ecclesie sancti Martini adiacentis ad festiuitatem omnium sanctorum et ad festiuitatem sancti Martini et ad diem Natalis Domini pertinentes et ad diem Parasceue et ad diem Resurrectionis dominice et si quid beneficii preter hoc eidem ecclesie conferretur eos communicare mandauit Hec autem omnia predicta ita honorifice habenda et tenenda sicut [] baronibus suis et sicut ipse a duce Normannorum domino suo honorem suum habebat Canonicis utpote domino consecratis oblationes etiam capelle sue concessit homines autem eorum ab omni seculari exactione liberos moltam et theloneum retinens seruituti ecclesie mancipauit et ut noctu alternis uicibus in ecclesia ad eam custodiendam pernoctarent opus excluse molendini eis condonauit Iussit quoque hoc presens largitionis sue exinde conscribi preceptum per quod uoluit firmiterque iussit ut hec predicta absque ullius impedimento per cuncta labentis seculi curricula in ecclesie consistant dominio Et ut hec auctoritatis firmiorem in dei nomine obtineat stabilitatem manu sua subter eam roborans signo sancte crucis sigillauit Signum Odonis Stigandi Signum Osmundi Boenot Signum Serlonis de Mansione Malgerii Signum Willelmi de Mirebel Signum Hugonis Buscardi Signum Ranulfi de Iz Signum Grentonis de Vals Signum Radulfi de Vals