Charter Document - 03781422
Charter Number: | 03781422 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Thomas de Sancto Johanne incepto castello suo apud Sanctum Johannem cepit nemora de Nerun et de Crapalt omnino in edificatione sui castelli dissipare et destruere quod et opere complevit deinde insatiabili cupiditate succensus transiit ad nemus Bivie et simili modo cepit devastare et terras plurimorum vavassorum in honore sancti Paterni et in honore Genecii preoccupare et invadere Hoc siquidem audientes monachi ecclesie beati archangeli Michaelis toto voto cordium ad Dominum conversi sunt ut Deus oculos sue misericordie super ecclesiam sui sanctissimi archangeli reduceret et de tam injusto malefactore velocem vindictam citissime capere non desineret Instituerunt etiam clamorem piissimum celebrare nullo intermisso die coram altare sancti Michaelis dum missa cantabatur ante sacratissimum et verissumum corpus domini nostri Jesu Christi cantantes cum lacrimis Miserere mei Deus et clamantes Kyrrie Eleyson ne injusticia justicie et falsitas veritati prevaleret Hoc autem Thomas audito exhorruit Festinus velut furibundus ad Montem Sancti Michaelis cum fratribus Johanne videlicet et Rogerio et maximo agmine comitum venit interrogans et perquirens qua de causa super se et suos fratres monachi clamorem Deo faciebant At monachi nihil percunctantes neque metuentes dixerunt pro eo quod nemora illorum dissipaverat et terras ecclesie injuste invaserat Ille vero consilio fratrum suorum et procerum qui cum eo erant pedibus abbatis domini Rogerii de Gemmetico et monachorum prostratus [est] cum omni comitatu suorum petens misericorditer ut sui atque fratrum suorum misereri dignarentur et cum eis justa consideratione amicorum ecclesie se suosque fratres reconciliari et pacificari permitterent Abbas equidem utpote vir misericordie cum consilio monachorum [respondit] interrogans quo pacto et qua conditione ipse et fratres ejus ecclesie vellent reconciliari quoniam nullo modo illos absolverent neque clamorem intermitterent nisi res et possessiones quas preoccupaverant injuste omnino relinquerent At Thomas respondens dixit Concedo domine ut omnia dominia ecclesie in pace et cum amore dimittam Sed tantummodo illorum hominum servitium mihi fratribusque meis concedite qui carnis propinquitate nobis conjunguntur excepta Montis custodia et de hominibus eorum habeatis moltam theloneum taillas auxilia et cetera servitia que juste majori domino debentur Solummodo mihi servitia militum concedantur et ego servitia vobis faciam et cetera cuncta vobis remaneant Nominatim autem et determinate supplex cum fratribus meis deposco ut harum terrarum servitia mihi concedatis [] Post hec autem reversus est Thomas cum fratribus suis ad Montem Sancti Michaelis et hoc quidem in capitulum ejusdem ecclesie reiteranter corroboravit istis presentibus videntibus et audientibus Signum Turgisio presule Abrincensis ecclesie + S + Ricardo abbate S + Thoma + S Johanne fratre ejus et + Rogerio + Roberto de Abrincis Gisleberto de Abrincis S + Otocle de Sulligneio + Radulfo de Veim + Hugone de Hulmo + Radulfo de Brai + Johanne de Monte + Gauterio filio Hingandi + Hugone Talemascha + Philippo de Sancto Petro et Alano fratre ejus aliisque multis Hoc autem factum est anno mcxxi indictione secunda concurrente vi regnante piissimo rege Henrico
Markups
Names Markup:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Thomas de Sancto Johanne incepto castello suo apud Sanctum Johannem cepit nemora de Nerun et de Crapalt omnino in edificatione sui castelli dissipare et destruere quod et opere complevit deinde insatiabili cupiditate succensus transiit ad nemus Bivie et simili modo cepit devastare et terras plurimorum vavassorum in honore sancti Paterni et in honore Genecii preoccupare et invadere Hoc siquidem audientes monachi ecclesie beati archangeli Michaelis toto voto cordium ad Dominum conversi sunt ut Deus oculos sue misericordie super ecclesiam sui sanctissimi archangeli reduceret et de tam injusto malefactore velocem vindictam citissime capere non desineret Instituerunt etiam clamorem piissimum celebrare nullo intermisso die coram altare sancti Michaelis dum missa cantabatur ante sacratissimum et verissumum corpus domini nostri Jesu Christi cantantes cum lacrimis Miserere mei Deus et clamantes Kyrrie Eleyson ne injusticia justicie et falsitas veritati prevaleret Hoc autem Thomas audito exhorruit Festinus velut furibundus ad Montem Sancti Michaelis cum fratribus Johanne videlicet et Rogerio et maximo agmine comitum venit interrogans et perquirens qua de causa super se et suos fratres monachi clamorem Deo faciebant At monachi nihil percunctantes neque metuentes dixerunt pro eo quod nemora illorum dissipaverat et terras ecclesie injuste invaserat Ille vero consilio fratrum suorum et procerum qui cum eo erant pedibus abbatis domini Rogerii de Gemmetico et monachorum prostratus [est] cum omni comitatu suorum petens misericorditer ut sui atque fratrum suorum misereri dignarentur et cum eis justa consideratione amicorum ecclesie se suosque fratres reconciliari et pacificari permitterent Abbas equidem utpote vir misericordie cum consilio monachorum [respondit] interrogans quo pacto et qua conditione ipse et fratres ejus ecclesie vellent reconciliari quoniam nullo modo illos absolverent neque clamorem intermitterent nisi res et possessiones quas preoccupaverant injuste omnino relinquerent At Thomas respondens dixit Concedo domine ut omnia dominia ecclesie in pace et cum amore dimittam Sed tantummodo illorum hominum servitium mihi fratribusque meis concedite qui carnis propinquitate nobis conjunguntur excepta Montis custodia et de hominibus eorum habeatis moltam theloneum taillas auxilia et cetera servitia que juste majori domino debentur Solummodo mihi servitia militum concedantur et ego servitia vobis faciam et cetera cuncta vobis remaneant Nominatim autem et determinate supplex cum fratribus meis deposco ut harum terrarum servitia mihi concedatis []embed Post hec autem reversus est Thomas cum fratribus suis ad Montem Sancti Michaelis et hoc quidem in capitulum ejusdem ecclesie reiteranter corroboravit istis presentibus videntibus et audientibus Signum Turgisio presule Abrincensis ecclesie + S + Ricardo abbate S + Thoma + S Johanne fratre ejus et + Rogerio + Roberto de Abrincis Gisleberto de Abrincis S + Otocle de Sulligneio + Radulfo de Veim + Hugone de Hulmo + Radulfo de Brai + Johanne de Monte + Gauterio filio Hingandi + Hugone Talemascha + Philippo de Sancto Petro et Alano fratre ejus aliisque multis Hoc autem factum est anno mcxxi indictione secunda concurrente vi regnante piissimo rege Henrico