Charter Document - 03670018
| Charter Number: | 03670018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Bishop Quivel. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis presentes Literas inspecturis vel audituris Frater Johannes permissione Divina Cantuariensis Archiepiscopus tocius Anglie Primas salutem et pacem in Domino sempiternam Literas Ordinacionis seu Composicionis super augmentacione Vicarie Ecclesie de Herpeforde coram Officiali nostro Exoniensi Ecclesia vacante factas per eundem consignatas et sigillo Officialitatis Exoniensis Sede vacante signatas non cancellatas non abolitas vel in aliqua ejus parte viciatas inspeximus sub hac forma [] Nos vero [] que circa predicte Vicarie augmentacionem acta sunt grata habentes pariter et accepta ipsa auctoritate Metropolitana confirmamus et ut plenissimum robur firmitatis optineant sigilli nostri impressione munimus Datum apud Suthmallynge iiij Idus Augusti Anno Domini Millesimo CC octogesimo primo et Consecracionis nostre tercio
Markups
Names Markup:
Universis presentes Literas inspecturis vel audituris Frater Johannes permissione Divina Cantuariensis Archiepiscopus tocius Anglie Primas salutem et pacem in Domino sempiternam Literas Ordinacionis seu Composicionis super augmentacione Vicarie Ecclesie de Herpeforde coram Officiali nostro Exoniensi Ecclesia vacante factas per eundem consignatas et sigillo Officialitatis Exoniensis Sede vacante signatas non cancellatas non abolitas vel in aliqua ejus parte viciatas inspeximus sub hac forma []embed Nos vero [] que circa predicte Vicarie augmentacionem acta sunt grata habentes pariter et accepta ipsa auctoritate Metropolitana confirmamus et ut plenissimum robur firmitatis optineant sigilli nostri impressione munimus Datum apud Suthmallynge iiij Idus Augusti Anno Domini Millesimo CC octogesimo primo et Consecracionis nostre tercio
