Charter Document - 03670015
| Charter Number: | 03670015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Bishop Quivel. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Frater J[ohannes] permissione Divina Cantuariensis Ecclesie Minister humilis tocius Anglie Primas conservator Privilegiorum Ordinis Fratrum Minorum Venerabili Fratri Dei gracia Episcopo Exoniensi salutem et fraterne caritatis continuum incrementum Noveritis nos Literas sancte memorie Domini Clementis Quarti quondam Summi Pontificis non cancellatas non abolitas nec in sui parte aliqua cancellatas in subscripta verborum serie inspexisse [] Hujus igitur auctoritate Mandati Fraternitatem vestram requirimus et hortamur ne predictos Fratres contra Indultum hujusmodi permittatis a quoquam subditorum vestrorum impediri vel indebite molestari quibus universis et singulis sub pena Excommunicacionis ne hoc clam vel palam directe vel indirecte facere audeant prohibemus Datum apud Slygdoniam vij Kalendas Augusti Anno Domini MCCLXXXJ Pontificatus nostri Anno Tercio
Markups
Names Markup:
Frater J[ohannes] permissione Divina Cantuariensis Ecclesie Minister humilis tocius Anglie Primas conservator Privilegiorum Ordinis Fratrum Minorum Venerabili Fratri Dei gracia Episcopo Exoniensi salutem et fraterne caritatis continuum incrementum Noveritis nos Literas sancte memorie Domini Clementis Quarti quondam Summi Pontificis non cancellatas non abolitas nec in sui parte aliqua cancellatas in subscripta verborum serie inspexisse []embed Hujus igitur auctoritate Mandati Fraternitatem vestram requirimus et hortamur ne predictos Fratres contra Indultum hujusmodi permittatis a quoquam subditorum vestrorum impediri vel indebite molestari quibus universis et singulis sub pena Excommunicacionis ne hoc clam vel palam directe vel indirecte facere audeant prohibemus Datum apud Slygdoniam vij Kalendas Augusti Anno Domini MCCLXXXJ Pontificatus nostri Anno Tercio
