Charter Document - 03641418

Charter Document - 03641418


Charter Number: 03641418
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1219 - 1220
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius Episcopus [] dilectis filiis de S Bega et de Lancastre et de Kertmelle Prioribus Ebor Dioc salutem [] Dilecti filii Abbas et Conv Monasterii de Furnesio Cisterc Ordinis nobis conquerendo monstrarunt quod de Dalton et de Ursewik ecclesiarum Vicarii Ebor Dioc super quibusdam decimis primitiis mortuariis et rebus aliis injuriantur eisdem ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes exequendis hiis potueritis interesse duo vestrum nichilominus ea exequantur Data Romae apud S Petrum quinto Idus Maii Pontificatus nostri Anno iii

Source (click image below to view full size)